Venceslaus Selga Padilla

E Vicipaedia

+

Wikidata Venceslaus Selga Padilla
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Septembris 1949; Tubao
Obitus: 25 Septembris 2018; Ulanbatoria
Patria: Philippinae
Nomen nativum: Wenceslao Selga Padilla

Venceslaus Selga Padilla (natus Tubao in vico Philippinico die 29 Septembris 1949; mortuus in Mongolia die 25 Septembris 2018) fuit sacerdos Congregationis Immaculati Cordis Mariae, qui a die 2 Augusti 2003 usque ad mortem praefectus Ulaanbaatarensis (Praefecturae Apostolicae Ulaanbaatarensis) fuit.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Venceslaus Selga Padilla, natus Tubao in vico Philippinico anno 1949, consecratus est presbyter Congregationis Immaculati Cordis Mariae anno 1976. Missionarius in Taiwano sex annos et ab anno 1992 in Mongolia laboravit. Anno 2002, electus praefectus Ulaanbatoriae, consecratus a Crescentio cardinale Sepe die 29 Augusti 2003.[2][3] Obiit die 25 Septembris 2018.

Sententia[recensere | fontem recensere]

Eius sententia fuit "Lumen gentium."

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Catholic Hierarchy
  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)