Vena portae

E Vicipaedia
(Redirectum de Vena portae hepatis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Vena portae et venae tributariae eius

Vena portae sive vena portarum[1] est maxima vena systematis venarum portalium, quae ab unione venae splenicae et venarum mesentericarum superioris et inferioris formatur. Vena portae iecuris ex apparatu digestorio et glandulis eius sanguinem aufert et ad iecur vehit. Antequam haec vena in portam iecuris intrat, se in duos ramos (dexterum ac sinistrum) dividit. Postea sanguis hepatis, qui et partim ex arteria hepatica propria affluxit, per venam cavam inferiorem ad cor vehitur.[2]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!
  1. Boch, C. E. (1851). Anatomisches Taschenbuch. Lipsiae: Renger'sche Buchhandlung
  2. Schiebler, T. H. et Schmidt, W. (editores) (1983) Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen (editio 3). Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag