Jump to content

Celeritas fugae

E Vicipaedia
(Redirectum de Velocitas effugiendi)
“Canno Newtoni”, sive de celeritate fugae ab Isaaco Newtono illustrata. A summa altissimi montis, canno quidam proiectilia maiore maioreque velocitate explodit. Proiectilia A et B in terram denuo incidunt; proiectile C orbitam circularem sequitur; D autem sequitur ellipticam; demum proiectile E e planeta evadit.
“Canno Newtoni” sicut in editione Anglica anni 1728 libri Newtoni De mundi systemate.[1]

Celeritas fugae[2] seu effugiendi[3] in mechanica caelesti(en) est minima celeritas cuidam corpori necessaria ut e contactu vel ex orbita circum aliud corpus evadat, dummodo:

Etiamsi ambo verba celeritatis et velocitatis vulgo adhiberi solent, casus vocabulo celeritatis melius descirbitur, quum velocitas sit vector (i.e. directionem(en) habeat), sed fugae celeritas eadem sit praeter directionem.

Massā corporis fugientis neglectā et corporibus inter se tangentibus, haec aequatio celeritatem describit fugae (),

ubi:

Energia quam fuga requirit () sic computatur,

ubi est massa corporis effugientis.

Si autem corpus est in orbita circulari, magnitudo velocitatis orbitalis eius () totiens celeritati fugae congruit quotiens numerus unius radici congruit numeri duorum, i.e.:

Celeritas fugae prope horizontem eventuum cuiuslibet foramini nigri est semper celeritas lucis. Iam prius quam foramina nigra conciperentur, astronomi Ioannes Michell(en) anno 1784 et Petrus Simon de Laplace anno 1796 de corporibus adeo magnis cogitaverunt ut ne lux quidem effugere posset. Ambo astronomi, potius quam more nostro stellas permagnā densitate, immensas stellas “obscuras” proposuerunt.[4]

Celeritates fugae planetarum systematis solaris, Lunae Solisque

[recensere | fontem recensere]
Corpus Celeritas fugae a superficie
m/skm/skm/h
Sol617 300617.32 222 280
Mercurius4 4354.43515 966
Venus10 40010.437 440
Tellus11 20011.240 320
Luna2 3002.308 280
Mars5 0005.0018 000
Iuppiter59 60059.6214 560
Saturnus35 50035.5127 800
Uranus21 30021.376 680
Neptunus23 30023.383 880
Ceres5100.511 836
Pluto1 2001.204 320
Eris2 7002.709 720
  1. Newtonus, Isaacus (). A Treatise Of The System Of The World [‘Tractatus de mundi systemate’]. Londinii: F. Fayram. p. 6.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Montgomery, Colin; Orchiston, Wayne & Whittingham, Ian (). Michell, Laplace and the origin of the black hole concept. Journal of Astronomical History and Heritage. 12 (2). pp. 90–96. doi:10.3724/SP.J.1440-2807.2009.02.01. bibcode:2009JAHH...12...90M.

Nexus interni

Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!