Autoraedula

E Vicipaedia
(Redirectum de Vehiculum pusillum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Autoraedula currilis

Autoraedula[1] est vehiculum lusorium forma minuta. Maxime placent liberis, qui iisdem libenter ludunt. Quodvis genus vehiculorum figurari potest, exempli gratia autocinetum privatum, quod tam frequens est, ut nomen autoraedula sensu lato vehiculis omnibus simulatis adhiberi possit; finguntur enim et autocineta oneraria, autocurrus armati, tractoria nec non aëroplanua, helicoptera, naves multaque alia. Struuntur plurimum e plastico atque metallo. Saepe in collectione habentur ut figurae vel imitationes clarorum vehiculorum.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Vehicula lusoria nonnulla effectus producere possunt qui pueros delectant: alia sonos stridentes emittunt, alia luces aut colores, alia etiam machinulas intus habent quibus se movere possunt, humana aut electrica vi adiuvante. Sunt autem vehicula quae etiam remote dirigi possunt gubernaculo undis radioelectricis utente.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!