Tributum pro hereditate

E Vicipaedia
(Redirectum de Vectigal in hereditatem)

Tributum pro hereditate[1] est vectigal quod, quibusdam in Civitatibus, illis imponitur bonis et iuribus, quae sive per hereditatem sive per donationem transmittuntur.

Notae tributi pro hereditate[recensere | fontem recensere]

Non paucis in Civitatibus tributum pro hereditate:

  • Imponitur bonis et iuribus non onerosis, id est, illis, quae non emuntur pretio.
  • Exigitur: (a) cum quis post mortem reliquit bona vel iura per testamentum vel secundum legis praecepta; (b) cum quis, dum vivit, donat bona vel iura cui voluerit.
  • Constituitur iuxta pretium venale bonorum vel iurium.
  • Agnoscitur cum donatarius apud administrationem aerarii censet bona vel iura quae recepit.
  • Auget Civitati rem nummariam.
  • Componit publicum oeconomicumque ordinem.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006 [sub voce perintövero]; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009 [sub voce arvskatt].

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!