Jump to content

Vas

E Vicipaedia
Vas Sinicum.
Vas neoclassicum cum manubriis decennii 180.

Vās (-āsis, n.; gen. pl. -āsōrum; dat. et abl. pl. -āsīs) est flasca(en) aperta, quae ex variis materiis fieri potest, e.g. e materie fictili, vel e vitro, vel e metallis qui robiginare nequeunt velut aluminio, cupro, aere, et chalybe incorruptibili(en). Etiam lignum adhibetur ad vasa fabricanda, sive ex arboribus quae putredini(en) naturaliter resistunt, e.g. tectona(en), sive quoddam tegmen protectivum ligno communi aut plasticae perhibendo. Vasa saepe ornantur. Eorum magnitudines sunt variae.

Plerisque vasīs est forma similis: basis potest esse bulbosa aut plana aut carinata(fr); nonnullis vasīs sunt quidam humerus, ubi corpus introrsum curvat; quoddam collum, quod altitudinem auget; atque quoddam labrum, ubi summum vas rursus dilatatur. Aliqua vasa etiam instructa sunt manubriis. Amphora est genus perclarum vasis, Graecā origine, ad merces servandas adhibitum.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad vasa spectant (Vases by material, Vases).