Vallis formidabilis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curva familiaritatis sive affinitatis (shinwakan).

Vallis formidabilis[1] haec est thesis a Masahiro Mori studioso roboticae posita: augescente humanitate figurae non humanae (sicut roboti aut bestiae animatae) subito fit, ut aliquando difficilius sit benignitatem aut compassionem erga figuram habere. Vallis formidabilis ad foveam refertur, quae in curva affinitatis vel amabilitatis vel familiaritatis videtur.

De valle formidabili[recensere | fontem recensere]

Anno 1970 Masahiro Mori, artifex robotorum, commentatione brevi ceteris investigatoribus dissuasit, ne nimis humana vel anthropomorpha designarent robota, quippe quae formidulosa foedaque videri possent. Quae admonitio Iaponice scripta plurimos fugit, donec anno 2012 Anglice reddita est.[2] Dixit enim Mori hominibus cum robotis, quo magis similia homini fiant, communitatem et coniunctionem augescere, frangi tamen hanc progressionem, ubi primum humanoides roboticus subtiliter tantum a moribus humanis differat. Quibus indicinis subtilibus inhumanisque formidines effici hominibus aegre tolerandas, quae permaneant, donec robotum omnibus partibus simile homini se ostendat. Hoc spatium quod a terribilitate roboti patet in absolutam hominis similitudinem (scilicet quod a vero homine internosci non possit) a Mori vallis formidabilis (bukimi no tani) appellabatur. Quod nomen suggerit, ut robotum aspectu paene humano nonnullis hominibus alienum ac formidabile videatur. Itaque benignas evocare nequit adfectiones, quae ad hominis cum robotis interactionem utiles sint.

Descriptio tabellae[recensere | fontem recensere]

Haec puella bella iamiam vallem formidabilem superavit. (Repliee Q2, quae nonnullas actiones humanas imitari valet.)

In extrema parte sinistra sunt robota industrialia, quae omnino homini dissimilia sunt; deinde primum culmen (linea interruptionibus abscisa notatum) ad res se moventes refertur, in quo humanoidae sive robota homini similia poni possunt. Quo magis similia homini ea facimus, eo altius efferuntur, donec subito, cum nimis (nec satis) similia homini facta sint, in abyssum vallis alienae delabuntur. Quodsi tale robotum construerimus, quod ab homine distingui nequeat, ita in alteram partem vallis alienae transferetur. Secundum Mori quam difficillimum est robota construere adeo homini similia, quae formidabili superata valle pervenire possint ad alterum cacumen curvae, in qua secundum tabellam "homo sanus" (homo 100 centesimarum) habitat. Ideo vero artificibus robotorum dissuasit, ne robota nimis similia homini construerent. In infima valle aliena rerum inertium (linea solida) hominum cadavera posita sunt; in abysso etiam profundiore rerum se moventium vivi mortui (zombi) obviam veniunt. Putavit enim Mori, si se moveat res homini similis, vim novi generis in valle formidabili augescere, et quidem hac de causa. Si cum aliquo dextras interiuncturus pro manu naturali prothesin tibi dari percipis, nonne aliquid incommodi tibi fieri sentis?

Mori robotorum artifices ad formidabilem descibendam vallem hortatur, ut, quid nos faciat homines, per investigationes roboticas intellegamus. Hanc hortationem facit eo consilio, ut robota, quae populo quam maxime placeant, effici possint. Mori suae aetatis opibus praegressus haec scripsit, nam tunc temporis androides facie similes homini nulla ratione efficiebantur.[3] Sed Hiroshi Ishiguro huic monito Moriano obsecutus est. Sunt, qui thesi Morianae non multam fidem tribuant,[4] cum alii maiorem spem habeant.[5] Constat augescente interactione vallem formidabilem superari posse.[6]

Bukimi no tani[recensere | fontem recensere]

Titulus "Bukimi no tani" (不気味の谷) commentatiunculae Masahiri Mori primum "the uncanny valley" ab Jasia Reichardt Anglice redditus est.[7] Pro uncanny aequo iure eerie aut creepy dicere potuisset, sed fieri potest, ut uncanny memoriam faciat notionis 'das Unheimliche' (Jentsch, Freud), quae Anglice the uncanny reddita est.[8] Thesis Moriana non in investigatione empirica, sed potius in mentis intuitione posita est. Quae intuitio et ex anima et moribus populi emanat. In bukimi no tani dicto bukimi (不気味) difficile interpretatu est, nam adfectum, qui nascitur ubi ex commodo in incommodum subito inciditur, exprimere nititur. Incommodum illud alienum quid esse potest aut, per effectum, aliquid formidabile, quod patientem taedeat. Mori praeterea verbo shinwakan (親和感) usus est, quod ferme 'alicuius rei notitiam' vel 'affinitatem' vel 'amabilitatem' significat.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice uncanny valley. Si quis extra Vicipaediam meliorem appellationem Latinam invenerit, hanc indicato fonte pro illa quam convertimus substituat.
  2. MacDorman & Kageki 2012.
  3. Kageki 2012: 112.
  4. Bartneck & al. 2009.
  5. Walldén 2013; Lupkowski & Gierszewska 2019.
  6. Paetzel-Prüsmann & al. 2021.
  7. Reichrdt 1978.
  8. Walldén 2013: 36-37.
  9. Walldén 2013: 35.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bartneck, Christoph; Kanda, Takayuki; Ishiguro, Hiroshi, & Hagita, Norihiro (2009) My robotic doppelgänger - A critical look at the Uncanny Valley. Proceedings of the 18th IEEE international symposium on robot and human interactive communication.
  • Kageki, Norri (2012) An uncanny Mind. IEEE Robotics and Automation magazine 19 (2): 112-108.
  • Lupkowski, Pawel & Gierszewska, Marta (2019) Attitude Towards Humanoid Robots and the Uncanny Valley Hypothesis. Foundations of Computng and Decisioon Sciences 44: 101-119.
  • MacDorman, Karl F. & Kageki, Norri (2012) The Uncanny Valley. IEEE Robotics & Automation Magazine 19 (2): 98-100.
  • Mori, Masahiro (1970) 不気味の谷 (Bukimi no tani). Energy 7: 33–35.
  • Paetzel-Prüsmann, Maike; Perugia, Giulia; & Castellano, Ginevra (2021) The Influence of robot personality on the development of uncanny feelings. Computers in Human Behavior 120: 106756
  • Reichardt, Jasia (1978) Robots: Fact, Fiction and Prediction. Thames and Hudson.
  • Walldén, Robert (2013) Androidvetenskapen och den kusliga dalen. Japanska robotar som forskningsplattformar och filosofiska leksaker. ['Androidologia et vallis formidabilis. Robota Iaponica: investigandi tribunalia et ludicra philosophica']. Göteborgs universitet/Universitas Gothoburgensis.