Vallis Ramasiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Charta cursum vallis Ramasianae ostendens.

Vallis Ramasiana[1] est vallis fluminis Ramsiae in Badenia-Virtembergia, Germaniae, ibi non procul ab urbe Stutgardia locata. Longitudo eius ab origine prope Essinga usque ad ostium in flumen Nicrum est 78 km.

Limes Germanicus superior inter Böbingen et Lorch, "genu limitis", vallis cursum a septentrionali multipliciter tangit, nusquam sane transgredit flumen Ramsiam.

In vallis fastigiis vinum colitur.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Cursus ab origine ad ostium:
Essinga
In Essinga fons fluminis Ramsiae invenitur.
Hermannsfeld
Inter Essingam et Mögglingam vicus Hermannsfeld locatus est.
Mögglinga

Böbingen an der Rems
In Imperii Romani tempore Castra Romana locata erant, quorum ruinae hodie visitari possunt.
Heubach
Paululum australius, prope Böbingen, vicus maior, Heubach iacet.
Mons Rosenstein
Post Heubach mons Rosenstein ad 735 m se erigit. Ubi ruina Burg Rosenstein sita est.
Zimmern

Hirschmühle

Hussenhofen

Herlikofen
Olim limes Romanus directe trans vicum hodiernum erectus erat. Hodie in Herlikofen complexus fabricatorius internationalis Schleich obiectamentorum puerorum invenitur.
Gamundia

Schirenhof
Hic alia castra Romana inveniuntur.
Lorch et monasterium Lorchiense

Waldhausen

Plüderhausen

Urbach
Ab Urbach vallis Ramasiana valde latior apparet, Ramsia ipsa hic angusta vallem transcurrit.
Schorndorfium

Locus natalis Gottlob Wilhelmi Daimler

Urbs locus natalis Gottlob Wilhelmi Daimler nota est. Ab Schorndorfio etiam Ramsia latior videtur.
Hebsack

Geradstetten

Grunbach

Weinstadt

Beinstein

Waiblinga

Waiblinga apud Ramsiam

In Waiblinga Ramsia sese dividit, ibi insulas tres formans.
Neustadt
Cursus Ramsae ab Neustadt usque ad Hohenacker valde curvatus est. Hodie Neustadt imprimis fabricatione serrarum complexus fabricatorii internationalis Stihl notum est. Complexus 1 immediate secundum Ramsiam situs est.
Hegnach
Hic pistrinum, Hegnacher Mühle, situm est, ergo antea aqua minor ex flumine principale derivata est.
Hohenacker

Remseckium et Neckarrems
Prope Remseckium, apud Neckarrems (Lat. Nicer-Ramsia), Ramsia in Nicrum influit. Hic flumini litus parvus, quo in aestate natare licet.

Visenda[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis in Heinrich Bebels Facetien drei Bücher, 1931, pag. 199. Forsistan olim etiam "Ramsiana", "Remisiana" in usu erat.

Nexus interni