Valerius Gulielmus Neubeck

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum in honorem poetae et medici Neubeck, ad introitum in vivarium phasianorum Arnstadiense positum.

Valerius Gulielmus Neubeck (natus Arnstadii die 21 Ianuarii 1765, mortuus Wałbrzych in oppido Silesiae Inferioris die 20 Septembris 1850) fuit medicus poetaque Germanus. In districtu Silesiano circa oppidum Ścinawa medicus publicus creatus est anno 1822, titulum honoris consiliarii aulici (Theodisce Hofrat) nacturus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius Gulielmi Frederici Neubeck pharmocopolae aulici gymnasium illustrissimum Arnstadiense frequentavit. Anno autem 1783 Legnitium[1] venit ad familiares infantibus carentes, ubi annos duos post implevit absolutorium scholasticum. Anno 1785 Gottingam, anno 1787 Ienam iit medicinae studendae caussa. Die 4 Octobris 1788 doctoratu ibi laureatus est; thesi titulus Latinus est hic: De lavatione frigida, magno sanitatis praesidi. Arnstadii brevissime operam dans revenit Legnitium et postea ad Ścinawa, quo in oppido muneribus officialibus medicinalibus fungi coepit.

Opus magnum de fontibus salubribus[recensere | fontem recensere]

Ibidem opus suum magnum finivit, ministro et gravioni de Hoym dedicatum, quod praetitulatur Die Gesundbrunnen. Ein Gedicht in vier Gesängen. Poesis docens edita est cum dicto Pindarico de aqua omnium rerum optima (άριστον μεν το ύδωρ) Vratislaviae anno 1795 in domu editoria Ioannis Korn senioris.

Carmen primum de origine fontium medicantium agitur, carmen alterum fontes tales in Germania laudat atque enumerat, carmen tertium praecepta de aquis bene adhibendis dat, carmen autem quartum generatim de vita sana agenda docet. In gymnasii classi novissima anno 1785 opusculum Die Zerstörung der Erde nach dem Gericht subconrectori amico Franke dedicaverat et prelo mandaverat, quod anno 1792 operis alterius (Gedichte) volumen primum sequebatur. Ambo opera autem peregrinis ignota manserunt. Idem molimento eius maximo contigisset, nisi Augustus Gulielmus de Schlegel anno 1797 opus Die Gesundbrunnen tamquam sui generis librum unicum Theodisce scriptum uberrime extulisset.[2] Itaque editio bella anno 1798 Lipsiae in lucem prolata est, editio autem altera aucta et emendata anno 1809. Neubeck Georgica Vergilii in metro hexametri et in argumentis variis exemplo sibi prehenderat.

Laboribus sanatoriis obrutus opera alia post annum 1795 pangere non iam potuit. Tractationes autem professionales nonnullas utique et volubiliter scripsit e.g. in periodico "Journal für praktische Heilkunde" (Hufeland). Oculorum potentia magis magisque orbatus anno 1823 officia publica linquere debuit. Anno 1834 incendium magnum fortunas suas (cum multis libris) destruxit. Inde apud generum Rau in Wałbrzych habitavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]