Vagina loquens

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Vagina loquens est imago vulgaris identidem ab auctoribus pictoribusque adhibita ad impudentiam feminilem indicandam. Huius generis descriptiones in Francogallia saeculo 13 ortae esse putantur ordiente scriptore fabellae Le Chevalier qui faisoit parler les cons et les culs ('Miles, qui cunnos culosque illicuit ad loquendum'). Exinde Dionysius Diderotus eiusmodi fabulam allegoricam Les bijoux indiscrets (Gemmae immodestae) intitulatam anno 1748 edendam curavit. Fabula enim Ludovici XV regis libidinem illudentem regem Mangogulem Nubiae sultanum descripsit, qui ope anuli cuiusdam magici cunnas allexit, ut stupra celata proderent. Fabulae quoque Americanae Ozarcianae The Magic Walking Stick ('Baculum incantatum') vaginis loquentibus, quae tamquam delatores stupra indicent, illustrantur.

Recentioribus temporibus Stephania Sarley in fasciculo seriei "Crotch Monster" hac imagine usa vulvas ambulantes loquentesque depixit. Etiam pelliculae pornographicae Le Sexe qui parle ("Cunnus loquens) (1975) et successor eius (1978) necnon pellicula pudica mimetica Chatterbox vulvas loquentes exhibent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]