Latinitas nondum censa
Coordinata: 33°0′37.02″N 35°37′41.83″E / 33.0102833°N 35.6282861°E / 33.0102833; 35.6282861

Vadum Iacob

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vadum Iacob Gesher Benot Ya'aqov (Israelis borealis physicalis )
Vadum Iacob Gesher Benot Ya'aqov
Vadum Iacob
Gesher Benot Ya'aqov
Situs in Israële septentrionali

Vadum Iacob[1][2] est locus in valle superiori fluminis Iordanis ubi via antiqua a Palaestina Damascum usque olim hoc flumen transiit. Hic reperta sunt vestigia habitationis hominum (speciei fortasse Hominis erecti) aevo Acheulio annis circiter 800 000 a.p. frequentatae. Locus ab archaeologos nomine Hebraico hodierno appellari solet Gesher Benot Ya'aqov (גשר בנות יעקב, scilicet "pons filiarum Iacob").

Eodem loco super ripam dextram anno 1178 iussu regis Balduini IV arx constructa est, nomine "Castelletum"[1] seu Francogallice Chastellet, ad regnum Hierosolymitanum defendendum, quae die 30 Augusti 1179 a Saladino expugnata et delapidata est[en]. Vadum Iacob est etiam locus proelii die 27 Septembris 1918 inter Britannos et Ottomanidas commissi.

Loci archaeologici palaeolithici[recensere | fontem recensere]

E loco cultus Acheulii qui "a ponte ad septentrionem versus" nuncupatur vestigia animalium reportata sunt Gazella gazella, Dama mesopotamica, Equus cf. africanus, Palaeoloxodon antiquus, Testudo sp., fortasse Bos; bivalvium Pisidium moitessierianum, Unioidarum sp.; gastropodum Xeropicta vestalis joppensis, Xerocrassa langloisiana improbata, Gyraulus crista, Melanopsis costata, Melanopsis buccinoidea, Melanopsis sp., Theodoxus michonii, Valvata saulcyi, Heleobia longiscata, Heleobia contempta, Heleobia sp., Bithynia phialensis, Bithynia sp., Viviparus sp., Bellamya sp.[3] Eodem loco plantae specierum sex combustae sunt quorum tres edules, scilicet Olea europaea, Hordeum vulgare, Vitis vinifera.[4] Vestigia reperta sunt seminum edulium Euryalis ferocis, plantae aquaticae.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "in loco qui dicitur vadum Iacob" (p. 648 apud Google Books); "in loco cui nomen Castelletum adfuit, et exinde per locum cui nomen vadum Iacob ...": Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 22.22
  2. "quoddam castellum fortissimum in terra Saladini ad vadum Iacobi firmaverunt": Chronicon Iohannis Bromton anno 1177/1178 (col. 1137 apud Google Books)
  3. #Sharon et al. (2010)
  4. #Goren-Inbar et al. (2004)
  5. #Goren-Inbar et al. (2014)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vadum Iacob spectant (Bnot Ya'akov Bridge, Daughters of Jacob Bridge).