Jump to content

VY Canis Majoris

E Vicipaedia
Comparatio magnitudinis VY Canis Majoris ad Solem. Haec graphia utitur aestimatione magnitudinis antiqua, nunc late reiecta (2100iens latior quam Sol in diametro). Plerique astronomi nunc VY Canis Majoris paulo minorem esse accipiunt - 1420 vicibus latiorem quam Sol

VY Canis Majoris est stella supergigantea rubra. Olim erat stella maximo diametro noto—initio aestimata 2100iens latior quam Sol,[1] nunc autem tantummodo inter 1400iens et 1500ens latior.[2] Titulus nunc ad similem supergigantem rubram, NML Cygni, pertinet.[3]

Comparatio magnitudinis multarum stellarum; in medio Sol cum gigantibus rubris comparatur; in imo gigantes rubrae cum Beta Orionis (supergigante caerulea) et Betelgeuse atque Antares (supergigante rubris) comparantur. In angulo inferiore dextra, Betelgeuse cum stellis supergigante rubris etiam maioribus comparatur, inter quas VY Canis Majoris, quae olim erat stella cum maximo diametro noto - titulus qui nunc ad NML Cygni pertinet

.