Jump to content

VV Cephei

E Vicipaedia
Comparatio magnitudinis multarum stellarum; in medio Sol cum gigantibus rubris comparatur; in imo gigantes rubrae cum Beta Orionis (supergigante caerulea) et Betelgeuse atque Antares (supergigante rubris) comparantur. In angulo inferiore dextra, Betelgeuse cum stellis supergiganteis rubris etiam maioribus comparatur, VV Cephei A inclusa. Stella caerulea parva VV Cephei B non includitur, sed paulo maior est quam gigantea rubra Pollux (in lamina media dextra numerata “4”).

VV Cephei A est stella supergigantea rubra in constellatione Cephei, oculo nudo conspicua (sed tantum ex hemisphaerio boreali). Diametrus eius est plus quam milliens latior Sole.[1]

Circum stellam caeruleam minorem, VV Cephei B, orbitatur, quae, sicut VV Cephei A, duodeviciens maior est Sole,[2] sed multo minor, deciens tantum latitudine Solis.[3]