Psalmus 13

Psalmus 13 (enumeratione Graeca psalmus 12 dictus), libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Magistro chori. PSALMUS. David" et verbis "Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?"
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 13 (12) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Psalmus David.
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?
usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea;
dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo.
Cantabo Domino qui bona tribuit mihi;
et psallam nomini Domini altissimi.
Lectio christiana
[recensere | fontem recensere]"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]
Titulus Psalmi
[recensere | fontem recensere]"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[2] Titulus Psalmi 13 in Liturgia horarum est Lamentatio iusti Domino fidentis.
Descriptio Psalmi
[recensere | fontem recensere]Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:
Eiusdem fere argumenti est hic Psalmus cum proximo. David enim non solum extremis angustiis constrictus, sed oppressus longa ac multiplici malorum congerie, quod unum remedium ei supererat, Dei fidem implorat et auxilium. Tandemque collecto animo, inter mortis terrores certam vitae fiduciam ex Dei promissione concipit.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
- ↑ Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XIII.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Psalmum 12 apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 13 spectant. |
- Psalmus 12[nexus deficit] in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 12 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 13 in Nova Vulgata
- Psalmus 13 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
| Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
|---|---|
| Apocrypha vel Deuterocanonica | |
| Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
| Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
