Usor:IacobusAmor/Salon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salon des refusés. Collocation of texts that have appeared in the main body of the encyclopedia and then have been made to disappear, printed here with slight typographical adjustments (vertical spacing, size of headings, size of type, &c), and with categories, interwiki links, &c. commented out.


¶ Anguilla[recensere | fontem recensere]

Anguillae fumosae (Nederlandice gerookte paling).

Anguilla est quaelibet ex circa sescentis piscium ordinis Anguilliformium speciebus, vulgo etiam unicus piscis appellatus anguilla electrica (Electrophoro electrico), et sermone quotidiano quilibet aliorum conformationis similis piscium, praecipue multarum mastacembelidarum aquae dulcis et notacanthidarum aquae salsae, quamquam species illarum familiarum ad ordinem Anguilliformes non pertinent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad IacobusAmor/Salon spectant.


¶ Britannica Poesis Redintegratio[recensere | fontem recensere]

Ezra Pound, unus ex exemplaribus modernismi qui redintegrationem excitaverunt.

Britannica Poesis Redintegratio[1] fuit vagus motus litterarius qui in Britannia decenniis 197 et 198 factus est, quasi responsum, a modernismo excitatum, conservativiori gregis The Movement modo aesthetico datum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


¶ Diabolus typographi[recensere | fontem recensere]

Diaboli typographi ad prelum laborant, circa 1568.

Diabolus typographi[1] fuit tiro in negotio typographico qui varia opuscula fecit, sicut mixtura atramenti et petitio fontium typograpicorum. Varii notabiles cum iuvenes essent diaboli typographi laboraverunt, inter quos Ambrosius Bierce, Hoodoo Brown, Lazarus Cárdenas, Beniaminus Franklinius, Samuel Fuller, Warren G. Harding, Ioel Chandler Harris, Iacobus Hogg, Thomas Jefferson, Lyndon Johnson, Ioannes Kellogg, Iosephus Lyons, Albertus Parsons, Laurentius Tibbett, Samuel Clemens, Gualterius Whitman.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


¶ Epeolatria[recensere | fontem recensere]

Oliver Wendell Holmes, qui notionem epeolatriae excogitavit, hic anno fere 1853 pictus.

Epeolatria (ex Graece épos 'vocabulum'), idololatriae et iconodulismi similis, venerationem vocabulorum ad verbum significat. Notio in speciem anno 1860 ab Olivario Wendell Holmes patre excogitata est.[1] Apud Dictionarium Urbanum legimus: "Per translationem, vox philologis, linguistis, vel lexicographis per ludibrium adhiberi potest. Terminus, cui est singularis aestimatio acerba, ad detrectandas religiones vel systemata fidei popularia adhiberi potest."[2][3] Vox populo grata per blogia ut videtur facta est, praecipue per ephemerides interretiales.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oliver Wendell Holmes, The Professor at the Breakfast Table (1860).
  2. Anglice "Figuratively speaking, the word can be playfully applied to philologists, linguists, or lexicographers. The term is of significant satirical value and may be used in the denigration of popular religions or belief systems."
  3. Epeolatry, in Urban Dictionary.


¶ Gordia marina[recensere | fontem recensere]

Gordia marina est ichnofossile Cambrici inferioris, communissimum fossile vestigiale inter biota Kaili.[1] Ea saepe cum reliquiis (h.e., fossilia) variorum organismorum mortuorum coniungitur—quod subicit eam ab animale necrophago sicut vermis factam esse. Eae est forma flexuosorum cuniculorum sine lineis, qui saepe umbone? finiuntur, probabiliter effecta cum animal sedimentum supra vel infra scrutaretur. Helminthopsis ac Haplotichni similis est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Y. Wang, J. P. Lin, Y. L. Zhao, et P. J. Orr, (2009), "Palaeoecology of the trace fossil Gordia and its interaction with nonmineralizing taxa from the early Middle Cambrian Kaili Biota, Guizhou Province, South China," Palaeogeography Palaeoclimatology Palaeoecology 277:141–148. doi:10.1016/j.palaeo.2009.02.017.


¶ Nexus Vomitus[recensere | fontem recensere]

Nexus Vomitus est artis opus a Millie Brown artifice perfunctoria excogitatum, in quo Brown coloratum imbibit lac, quod in carbasos albas evomit cum Patricia Hammond et Zita Syme, cantores operaticae, adiunctionem sonorum variorum praebent.[1] De sua artis opere, Brown ait: "Lac coloratum bibo—ratio non est molesta, sed aliquae vomitionis horae sint importunae, quod est cur numerum colorum adhibitorum contineam. . . . Usus carbasi est evolutio naturalis a meis perfunctionibus primis. In me devomere variis vestimentis indutam coepi, sed magis longaevitatem ex fructibus ultimis desiderabam."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Millie Brown Vomits to Create Art apud Huffington Post.
  2. "I drink coloured milk—the process is not painful but after several hours of vomiting it can take its toll, which is why I limit the number of colours I use. … The use of canvas is a natural progression from my early performances. I started puking down myself in various outfits, but wanted more longevity from the end result." Vomit Artist Millie Brown apud Moonbattery.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


¶ Shabbat[recensere | fontem recensere]

Candelae pro die Shabbat accensae.

Shabbat (Hebraice שַׁבָּת 'otium', 'intermissio') vel Shabbos (Lingua Iudaeogermanica שאבּעס) est Iudaicus dies otii et septimus hebdomadis dies, cum Iudaei fabulosae creationis caeli et telluris per sex dies et Exodum Hebraeorum ex Aegypto meminissent, futuram aetatem messianicam contemplantes. Observantia diei Shabbat dilationem industriarum vetatarum, saepe magna severitate susceptam, et ingressionem in res tranquillas ad diem colendum comprehendit. Diuturna fides Iudaica a maioribus posteris tradita habet perpetuum septem dierum Shabbat ortum esse inter homines Iudaicos ut eorum prima et sacrissima institutio; nonnulli autem assumunt posteriorem originem subobscuram et naturalisticam. Variationes ad Shabbat pertinentes late in Iudaismo atque, variis accommodationibus monstratis, per Abrahamicas multasque religiones alias sunt diffusae.

Secundum halakha, observantia Shabbat paucis minutis ante solis occasum vesperis diei Veneris incipit et usque ad aspectum trium stellarum in caelo nocte diei Saturni persistit.[1] Homines candelas accendunt et benedictionem pronuntiant. Mos est trium cenarum festivarum edendarum: prima vesperis, tempore matutino, post meridiem. Kiddush et alia benedictio super duos panes challah pronuntiata cenam vespertinam usitate incipiunt. Shabbat per benedictionem havdalah proxima vespere finitur. Shabbat est dies hilaris, cum Iudaei licentia quotidie laborandi fruuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Sabbath in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad IacobusAmor/Salon spectant.

+++++

¶ In loco textus supra dicti, Vicipaedia textum infra habere maluit:

Candelae Sabbatorum

Sabbatum (Hebraice Shabbat שַׁבָּת est dies quiescendum quod accidit die septima hebdomadae enim inter diem Veneris et diem Solis. In Iudaismo definitur in ratione cyclo solis enim Shabbat incipit solis occasu quam noctem eodem finit solis occasu Sabbato. Conceptum Sabbati venit ex Biblia historia creationis. Deum universam telluremque creavit primis septimis diebus et quiescit in die septima.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota bene[recensere | fontem recensere]

  1. Genesis 2:1–3. Simple English of 2:2: "On the seventh day God finished all his work. He rested on the seventh day from all his work."


¶ Vespertilio[recensere | fontem recensere]

Big-eared-townsend-fledermaus.jpg
Corynorhinus townsendii

Classis : Mammalia 
Infraclassis : Eutheria 
Superordo : Laurasiatheria[1] 
Ordo : Chiroptera 
Blumenbach, 1779
   
Palaeontologia
52–0 m.a.
Aevo Palaeocaeno ad praesentem
Subdivisiones: Subordines
Vide commentarium.
Territorium
World Bat Distribution 01.png

Vespertilio est quodque mammal ordinis Chiropterorum.

Classificatio usitata[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eick et al. (2005). "A Nuclear DNA Phylogenetic Perspective on the Evolution of Echolocation and Historical Biogeography of Extant Bats (Chiroptera)". Molecular Biology and Evolution 22: 1869 .

¶ Zhu Zuxiang[recensere | fontem recensere]

Zhu Zuxiang (Mandarinice 朱祖祥), etiam Chu T. S. appellatus (5 Octobris 191618 Novembris 1996), fuit physicus soli, physicus agriculturae, educator, et politicus in Sinis. Conditor chemiae soli hodiernae in Sinis habetur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Zhu plus quam 90 commentarios et libros protulit, Anglice et Mandarinice,[1] quorum opera maximi momenti sunt:

  • Agrology (Mandarinice)
  • Soil Chemistry (Mandarinice)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs proprius, www.chinariceinfo.com (China National Rice Research Institute)
  • Situs proprius, www.iwhr.com (China Institute of Water Resources and Hydropower Research)