Usor:Gaius Laelius

E Vicipaedia

Salvete omnes. Civis Melitensis sum, natus anno 1975, nomine Joseph Anthony Debono. Melita tum paene Britannici Imperii provincia , de omnia Anglica, lingua, litteris, moribusque docebar. Mihi ergo lingua Anglica est lingua cogitandi scribendique. Adhuc adulescens, scriptorum Anglicorum et Classicorum libros multos fabulasque semper legebam. Semper de Apolline, de Homero, de Caesare, de omnibus aliis patribus eorumque gestis et de regibus actisque Anglicorum loqui et cogitare solebam. Cum Georgium Macdonald, C.S. Lewis, Johannem Tolkien, Gilbertum Chesterton invenissem, hos quidem scriptores omnibus fere aliis anteponebam. Toga virili assumpta, apud Universitatem veterrimam Melitensem me historiarum rerum studiis dedi. Hoc facto, ad gradum nomine Baccalaureai tunc Magistri in studiis litteris Historiae inscriptus sum. Denique, cum Litterarum Classicarum studio arsissem, Baccalaureus in studiis litteris Latinis Graecisque factus sum. Nunc autem, ut in grado Magistri in Litteris Classicis inscribar, studeo. Historiam in litterarum ludo iam doceo et libros scriptorum Anglicorum, Classicorum legere maxime malo. Historiam autem de Graecis in insula Melitensi, Roma fere condita, scribo. Sodalis, unus conditorum et curator huius situs interretialis Malta Classics Association sum. Spero me aliquid Vicipaediae, tempore sinente, contributurum esse. Valete! Laelius 18:32, 4 Iulii 2011 (UTC)