Usor:Coemgenus5833/Nialus Gaiman

E Vicipaedia

Haec versio in progressu paginae Nialus Gaiman macris annotata: emendationes amabo!


Nialus Gaiman (Anglice Neil), nātus diē 10 Novembris 1960, est scrīptor Anglicus, quī multōs librōs, pelliculās, librōs nūbēculatōs, et fabellās scripsit. Opus eius praemia meruit, et scrīptor prīmus est quī praemia et Carnegie et Newbury prō eōdem opere accēpit.


Gaiman nātus est in Portū Adurnī ā parentibus Iudaicīs nomine David et Sheila Gaiman a.C.n. 1960. Duās sorōrēs habet. Parentēs eius Scientologiae operam dēbant, sed Gaiman ipse negat se Scientologistam esse. Quattuor annōs nātus legĕre potuit, et iuvenis Dominum Ānulōrum saepe legēbat. Orientalī Grinstead habitābat multōs annōs antequam Minneapolim migrāvit quō propinquius familiae uxōris prīmae suae esset. Nōmen uxōrī Marīa McGrath erat. In mātrimōnium eam duxit a.C.n. 1985 et trēs līberōs genuērunt.


Cantrix Tori Amos multōs annōs est amica eius. Opera alterius, de alterius operibus saepe loquuntur.


Nunc maritus est Amandae Palmer, quae est citharoeda.