Usor:Alfonsoz

E Vicipaedia

Salve Vicipaediane! Alfonsus vocor. Adulescens hispanus qui linguam latinam coluit in Vivario Novo sum. Latine loqui amo, ergo mihi latine scribas. Et si forte non valueris, hispanice. Et si adhuc nescis hanc linguam, Gallice, tamen non aliis linguis, gratias. Mihi placent multae provinciae, sed praecipue quae ad linguam attinent, ad historiam mathematicasque. Etiam fabulas fictas lego, sicut Dominum Anulorum, de quibus mihi placet narrare, legere et discutere.