Jump to content

Ursus JJ1

Latinitas bona
E Vicipaedia
Ursi iter
Ursus JJ1

Ursus JJ1 speciei arctos, qui vixit ab 2004 usque ad 26 Iunii 2006, multis innotuit peregrinatione sua rebusque a se gestis. Putatur enim JJ1, quem acta diurna Germanica etiam Brunum Beppumve sive Petzum appellabant, primus ursus arctos versari in finibus Germanorum 170 post annos.

(Fama ferebatur alium ursum nomine Caspar eodem tempore meridiana in parte Germaniae vixisse. Cum multi arbitrantur Brunum fratremque suum Casparum unum eundemque fuisse, sunt qui perseverent Casparum ad orientem perrectum in Franciam pervenisse atque adeo in Provincia Francogallica deprehensum esse. Quod pro certo probari non potest.)

Antea ultimus ursus in Germanorum finibus relatus est anno 1838, cum transfixus est venantium Bavarorum quorundam sagittis. Initio quidem Brunum tamquam gratum hostem salvere iubebant, quia annuntiavit conatum specierum tantum non extinctarum reducendarum fauste esse eventum. Cum autem se praebuit ovium gallinarum alvorum amatorem, praetores eum hominibus periculum esse ducentes aut occidi aut apprehendi iusserunt.

Plebs obloquitur, rescinditur sententia. Ita Germanorum duces armis utabantur quae sedandum apprehendendumque ursum neque vita privandum curarent.

JJ1 dictus est sanguinem sitire tantaque pernicitate et astutia excellere, ut praeses Bavarorum Edmundus Stoiber eum "ursum problematicum" (Problembär) nuncupavit.

Pluribus impetibus irritis ut ursum vivum apprehenderent, quos et manus venatorum Finnicorum cum quinque canibus adiuvabat, JJ1 sagitta defixus animam efflavit prope a monte Rotwand Bavariae meridianae prima luce 26 Iunii.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]