Uracilum

Uracilum (nota U) est compositum organicum nitrogeniatum[1] categoriae pyrimidinorum (cum uno cyclo), una e quattuor basibus nucleicis quae in ADN transcribendo moleculam acidi ribonucleici formant et "nuntium" ab ADN missum in cellularum cytoplasma transferunt. Summa eius formula est C
4H
4N
2O
2. In ARN molecula uracilum illos locos implet ubi in ADN adeninum legitur quocum vinculis hydrogenicis duobus iungitur: nullum aliud par formare potest. In acido desoxyribonucleïco inveniri non debet[2] ubi thyminum eius locum tenet. Thyminum gregem methylum (CH
3) in carbonio quinto praebet quem non habet uracilum.
Nucleosidum (basis uracilum + pentosum) uridinum appellatur. Nucleotidum (nucleosidum + phosphatum) e nomine basis appellatur plerumque uridinum monophosphatum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ PubChem
- ↑ De pathologia enim agitur: Oliver Mortusewicz, James Haslam, Helge Gad, Thomas Helleday. "Uracil-induced replication stress drives mutations, genome instability, anti-cancer treatment efficacy, and resistance", Molecular Cell, 2025: 1897-1906.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Susital Mal, Chris H. J. Franco, Binay Kumar, Alexander M. Kirillov, Subrata Das. "Exploring uracil derivatives: synthesis, crystal structure insights, and antibacterial activity", CrystEngComm, 2025:3456-3466
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad uracilum spectant.
- Futura
- Aquaportail
- Britannica