Universitas Gonzagae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curia Collegii, unum ex aedificiis universitatis.

Universitas Gonzagae est universitas privata et Catholica[en] Spocani in civitate Vasingtonia sita. Anno 1887 a Societate Iesu condita, una ex viginti octo institutionum Societatis Collegiorum et Universitatum Iesuitarum[en] est. Ex Aloisio Gonzaga, sancto iuveni Iesuito, appellatur. Campo sunt 105 aedificia in 131 agris (53 ha) gramineis iuxta Flumen Spocanense inter villas urbanas dimidium mille passuum (0.8 km) a media urbe sito.

Universitas a Iosepho Cataldo[en], sacerdote et missionario in Italia nato, condita est. Scholam Catholicam Indis Americanis loci quibus profuit dicatam constituit, Iacobo Rebmann primo rectore.[1]

Universitas gradus baccalaureatos, magistrales, et doctorales in septem collegiis concedit: Collegium Artium et Scientiarum, Schola Administrationis Negotiorum, Schola Educationis, Schola Artis Ingeniariae et Scientiae Adhibitae, Schola Iurisprudentiae, Schola Nosocomorum et Physiologiae Humanae, et Schola Studiorum Professionalium.

Universitatis sententia est "Ad maiorem Dei gloriam."

Campus[recensere | fontem recensere]

Campus Gonzaganus in 105 aedificiis in 131 agris sitis consistit.[2] Universitati sunt duae bibliothecae magnae: Bibliotheca Centri Foleyani, anno 1992 aperta, est principalis universitatis bibliotheca,[3] ac Bibliotheca Iurisprudentiae Chastekiana, anno 2000 constructa, Scholae Iurisprudentiae praecipue prodit. Aedificium Scholae Educationis Rosaueranae anno 1994 confectum est.[3]

Universitati sunt multa artis opera unica, quorum multa historicis religionis personis hominibusque Catholicis magni momenti dedita sunt. Inter notabilissima sunt statua sanctorum Ignatii, Iosephi, Aloisii, ac Bing Crosby alumni. Centrum et Museum Artis Jundtianum, anno 1995 conditum, varia artis opera ex aevis variis curat.[3] Turres Ecclesiae Sancti Aloisii sunt una ex gloriis regionis Spocanensis.[3]

Panorama 360° in campo Universitatis Gonzagae, vespere mense Augusto visum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "History of Gonzaga University". Gonzaga University .
  2. At a Glance - GU Facts & Figures. "At a Glance - GU Facts & Figures". Gonzaga.edu .
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Gonzaga University: Graduate Programs. "Gonzaga University: Graduate Programs". Gonzaga.edu .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]