Coordinata: 38°34′23″N 7°54′17″W / 38.57306°N 7.90472°W / 38.57306; -7.90472

Universitas Eborensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Universidade de Évora
Universitas Eborensis

S6001193.jpg
Vulgo: Universidade de Évora

Sententia Honesta studia cum longa experientia
Condita 1973
Forma Publica
Praeses Ana Costa Freitas
Discipuli 8970
Locus Ebora, Lusitania
Agnomen UE
Situs interretialis http://www.uevora.pt
Claustrum maius

Universitas Eborensis (Lusitanice Universidade de Évora) est universitas publica in aedificiis Collegii Spiritus Sancti[1][2] Eborae in urbe Lusitanica sita, condita anno 1973.

Est Universitas publica et laica quae non est confundenda cum prisca et celebri Universitate iesuitica Alma studiorum artiumque Universitate Eborensi, quacum nihil commune habet quamvis sita sit in aedificiis eisdem a Republica olim areptis. Universitas etenim iesuitica haec abolita est anno 1759 a legibus, ob expulsionem Iesuitarum e regno Portugalensi a Marchione de Pombal primo ministro.

Anno 1841, lyceum recens conditum loca universitatis occupavit.[3] Tandem anno 1973 universitas nova condita est, et anno 1979 in aedificiis olim a Iesuitis constructis sedem suam locavit.[4]

Divisa est in collegia quattor, quae sunt ars, medicina, societas, technologia.[5] Iuvenes musicam, linguas, mathematicam et alias res discere possunt.[6] Alumni 8970 docentesque 634 sunt.[7]

Anno 1985 Elisabetha, regina Britanniarum, universitatem visitavit.[8]

Honoris causa aliqui doctores[recensere | fontem recensere]

Inter homines gradu doctoris honoris causa ornatos sunt:[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]