Unitas mensuralis

Unitas mensuralis,[1][2] seu mensura vel unitas tantum, est quantitas physica quae e conventione vel legibus eligitur exemplar et norma ad omnes quantitates eiusdem generis mētiendas, sic ut hae scribi possint multiplicationes talis unitatis.
Exempli gratia, longitudo est quantitas physica et metrum (litterā m notatum) est unitas longitudinis (idcirco longitudinem exemplarem indicat); quum dicitur “decem metra” (seu “decem m”), vere deciens longitudo exemplaris significatur, quae “metrum” vocatur.
Metrologia et analysis dimensionalis sunt disciplinae quae dimensionibus physicis(en)(d) et earum unitatibus mensuralibus student.
Scientia, medicina, et ars ingeniaria saepe unitatibus mensuralibus maioribus aut minoribus utuntur quam illis quae in vita quotidiana adhibentur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “.msr unit of measurement” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 376 [PDF].
- ↑ Cf. Hahne, Petrus (). Domine, ad quem ibimus?. Epistulae Leoninae. 274. p. 13: “Haec est unitas mensuralis temporis orationum in Conventu Foederali habendarum”.
Nexus interni
- Mensurae Romanae
- Mensuratio
- Normalizatio
- Systema Internationale
- Systema metricum
- Unitates Planckianae
- Unitates Stoneyanae
![]() |