Unio linguae internationalis Ido

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Congressus fautorum linguae Ido Dessaviae anno 1922 celebratus

Unio linguae internationalis Ido (lingua Ido: Uniono di la Linguo Internaciona Ido, compendiarie: ULII) fuit societas linguistica die 3 Martii 1914 fundata. Professor universitarius Fridericus Schulek Hungarus praeses primus est creatus, cum Stephanum Bakonyi secretarium declaraverunt. Praesidium octo virorum tunc in magistris et professoribus universitariis consistebat. Inter eos mentionis digni sint Michael Babits, historicus litterarum Hungaricarum notissimus, Paulus Dienes et Valeria Dienes.

Actiones internationales[recensere | fontem recensere]

Erectio autem iuridica facta est anno 1918 quando chemicus Stephanus Bakonyi annorum 26 natus una cum Rosa Lichtenstein (uxore futura sua) et Paula Szabó, officiali quadam Quinque Ecclesiis laboranti, munus directorium assumpsit. Eodem anno periodicum Progreso motioni additum est, cuius numerus primus lingua Esperantica exaratus est.

Anno 1922 ULII denuo efflorebat praeside absente. Praeses vicarius autem indefesse pro bona re agens fuit Sigismundus Szentkereszty. Mathematicus Andreas Reuss, nepos Friderici Schulek mortui scriba associationis fuit annis inter 1922 et 1924. Istis annis casa editoria Hungarica illustris Lingua glossarium Ido-Hungaricum a Bakonyi confectum edidit.

Insigne motionis Ido anno 1907 delineatum

Anno 1924 membra unionis variis in terris habitantia in elencho praesentabantur: quorum oriundi erant e Francia 144, e Suecia 137, ex Helvetia 100, ex Hungaria 93, e Germania 61, e Luxemburgo 60, ex Britannia Maiore 45, ex Italia 25, ex Austria 20, e Finnia 20; homines alii 17 nationum aliarum fuerunt.

Die 13 Ianuarii 1923 baro Sigismundus Szentkereszty electus est praeses ULII cui Rosa Bakonyi secretaria aggregata est. Stephanus Bakonyi autem ipse anno 1924 Hungariam relinquens in Germaniam quaestuum faciendorum causa commigravit, quod associationi damno vere magno fuit. Die 31 Decembris 2015 unio stata est. Saepe etiam congressus Ido in variis oppidis Europaeis celebrabantur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]