Unio Esperantica Silesica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Unio Esperantica Silesica (Esperantice Silezia Esperanto-Ligo, compendiarie SILEO) fuit sodalitas regionalis in gremio Associationis Esperanticae Germanicae in Silesia cuius maxima pars hodiernis temporibus Poloniae attributa est. Sodalitas cui hodie curae sunt res Esperanticae in regione ista est Associatio Esperantica Silesica, anno 1992 nata.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1921 condita est cum sede Vratislaviae ubi res Esperanticae iam dudum floruerant. Inter fundatores numeratur Carolus Kliem; de sollemnitate fundatoria ratio redditur in numero Ianuario anni 1921 in periodico Germana Esperantisto. Mense Iunio anni 1922 iam congressus esperantistarum Germanorum omnium Vratislaviae celebratus est ad gaudium multorum hominum primo istas plagas visitaturorum. Ex anno 1936, quando interdicta est motio Esperantica in Germania nazismo territa, sodales clam porro agebant. Actiones ultimae anno 1946 terminabantur, cum multitudo Germanorum patria Silesica orbati essent.

De Esperanticis Vratislaviae iam antea actis[recensere | fontem recensere]

In via Gustavi Freytag 15, die 12 Aprilis 1905, duce Rudopho Janas, decem sodales circulum Esperanticum frequentaverut et consilium ceperunt de praeconiis in Esperanticis faciendis. Quoniam in initio labores vix feliciter evenierant, anno 1906 refundatio facta erat. Praesidio electi sunt dominos Geldner (praeses), Carolus Wallon (praeses vicarius), Rudolphus Janas (secretarius aerariusque). Carolo Wallon instigante, divulgatio argumentorum Esperanticorum fortitudine maxima propulsa est. Quindecim sodales semper in caupona Böttcher, in Angiportu novo 15, convenire solebant, et instrumenta communicationis socialis de inceptis laudabilibus saepenumero narrabant. Postquam Janas Posnaniam commigravit, grex activus et ibi orta est anno 1908, sed etiam Vratislaviae greges novi pullulabant: eodem anno protestantici Henrico Pattloch praesidente societatem suam condiderunt nomine Esperanto-Asocio de Evangelischer Treubund, item ascetici in alcoholi (Esperanto-Grupo de Abstinenculoj) et asseclae KUJV (Esperanto-Asocio de KUJV).

Anno 1909 in gremio Societatis Humboldtiana populo docendo dominula Iulia Wolfson cursum linguae Esperanticae discendae instituit. Quoniam tunc associatio propria Silesica adhuc afuit, esperantistae sese aggregarunt Unioni esperantistarum Germaniae Orientalis (Orientgermana Esperantista Ligo). In contextu isto invitatus est, e.g. dominus Schiff Berlinensis sectionis ingeniariorum (Societo de germanaj inĝenieroj), qui de commodo Esperantici in artibus technicis adhibendi orationem habuit. Arnoldus Behrendt disserebat de momento Esperantico in rebus argentariis et ita porro. Iubilaeum Zamenhofianum quoque dignum in modum celebratum este musica ornante. Conventus ab anno 1910 constanter in taberna coffearia theatrali facti a multis peregrinui? quoque frequentati sunt.

Cursus in citato Instituto Humboldtiano, praeter Iuliam Wolfon, Georgius Mahn habuit examinator officialis Barcinone declaratus. Commissio instructoria specialis fundata est Vratislaviae in Via Augustae 36, quo facto omnia desideria instructoria facilius impleri potuerunt. Operae et caeci etiam rei Esperanticae gregatim allati sunt.

Neque esperanticis proni, qui linguam ediscere noluerunt, exclusi sunt. Inter acroases vix enumerabiles mentio fiat de oratione professoris Rosenfeld ante 250 auscultatores de linguis mundanis auxiliaribus. Sodales quibus sermo patrius Polonicus sive Bohemicus quoque vitae Esperanticae iucundae participes fuerunt. Mense Augusto 1911 primus numerus periodici "Poŝta Esperantisto" in lucem prolatus est; editio anno 1914 iam est terminata. Titulus alter fuit "Unuiĝ-Informoj de la Germana Esperanto-Unuiĝo de Poŝtaj kaj Telegrafaj Oficistoj" quo clarius patet lectores in campo telecommunicationis laboravisse. Annis inter 1912 et 1913 periodicum alterum praetitulatum "Mitteilungen der Ortsgruppe Breslau" de vita Esperantica locali rationem reddebat. Anno 1912 grex catholicus quidam Crucis rubrae cursum frequentavit et diem natalem Zamenhofianum die 15 Decembris celebravit. Ipso anno Vratislaviae tantummodo cursus XVII novi nati sunt, in quibus sectiones hominum ad cursum publicum et ad Crucem rubram laborantium multo maximae erant.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]