Unculus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Unculi colore et magnitudine diversi.

Unculus[1] est texendi instrumentum e radiolo 15 fere cm longo constans, cuius altera extremitas unci modo curva est. Textor sive textrix unculo filum apprehendit, quod per laqueos ducit. Medio unculo dilatatio parva esse solet, qua melius digitis capi possit.

Minimi unculi fieri solent ex aluminio, maiores autem ex plastica, sed hodie ex ligno quoque aut bambusa fieri possunt.

Magnitudo unculorum variat pro crassitudine fili.

Ad legendum magis de unculo texendi, vide Ars unculo texendi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Konior, Mary. 1987. Heritage Crochet: An Analysis.
  • Paludan, Lis. 1995. Crochet: History & Technique. Interweave Press.
  • Potter, Annie Louise. 1990. A Living Mystery: the International Art & History of Crochet. A.J. Publishing International.