Unctoacidum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Si substantiam crassam quaeris, vide pingue.
Exemplum unctoacidi omega-3: acidum docosahexaenoicum (DHA).

Unctoacidum in biochemia est acidum carboxylicum (R-C(=O)OH) cum catena chemica longa aliphatica vel saturata vel non saturata. In natura plerisque unctoacidorum numerus atomorum est 4–28. In organismo unctoacida in coniunctione per esterem cum triglycerido vel phospholipido vel cholesterolo inveniuntur. Per quemque modum unctoacida non solum fontes et nutrimenta sed etiam partes et structurae sunt cellularum.

Effectus sanitarii unctoacidorum argumentum disputationum vividarum est[1][2]. Numerus E unctoacidorum est 570 (antiagglutinantes in alimentis).

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Unctoacidi structura: sinistra acidum carboxylicum cum atomo carboni numero caeeruleo 1, dextrorsum catena aliphatica cum carboniis numeris caeruleis increscentibus. Numeri rubri ad ultimum carbonium nomine omega spectant: hoc ultimum enim descriptionis qualitatis propriae sui numero quoque 1 (rubro) numeratur. Nota cursum numerandi hic contrarium esse.

Unctoacida sunt acida carboxylica cum catena aliphatica longa.

Acidum carboxylicum[recensere | fontem recensere]

Acidum carboxylicum (R-C(=O)OH) iam in quodque aminoacidorum inveniuntur: uno carbonii atomo duo atomi oxygenii coniugati sunt. Natura carbonii quattuor vinculas cum allis atomiis concedit. Quare una vincula nexus in catena aliphatica numerata est, modo tres vinculae atomorum oxygenii restant. Sine addito composito tres vinculae quasi oscillatio inter ambos oxygenii mutari possunt. Plerumque equidem atomus hydrogenii quietem certam praebet. Tamen ea cauda carboxylica ad nectandum prompta manet.
De conventione chemiae id carbonium unctoacidi cum numero 1 (caerulee in imagine) designatur.

Catena aliphatica[recensere | fontem recensere]

Aliphaticum est catena ex atomis carbonii et hydrogenii composita. Quia atomis carbonii quattuor vinculae sunt, dua forma compositi inter duo carbonia licunt: vel saturatum cum duobus vinculis inter duo carbonia vel non saturatum cum una vincula.
Iterum de conventione chemiae primum carboniorum iuxta carbonium acidi carboxylici numero 2 designatur, ergo sequentia numeris 3, 4, 5 et caetera. Sed descriptionis qualitatum unctoacidorum modus numerandi contrarius electus est: ultimum carbonium omega numerum 1 accipit, at quasi retrorsum numeri increscent. In imagine composita et satura et non satura videtur: inter atomum omega (1 rubre) et omega-1 (id est 2 rubrum, in imagine non designatum) coniunctio non satura est. Item inter omega-2 et omega-3 alia coniunctio non satura. Prima coniunctio saturata in imagine est inter omega-3 et omega-4. Ergo id unctoacidum omega-3 nominatur. Sine aliis coniunctibus saturatis unctoacidum simpliciter saturatum dictum esset. In imagine vero quattuor conunctionum saturatum reperiuntur, igitur unctoacidum omega-3 multiplicter saturatum dicitur.

Typi unctoacidorum[recensere | fontem recensere]

Differuntur unctoacida per longitudinem et gradum saturitatis. Unctoacidis saturatis duplicia vincula C=C non sunt, sed unum vel pluria illis non saturatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alfaidi MA, Chamberlain J, Rothman A, Crossman D, Villa-Uriol MC, Hadoke P, Wu J, Schenkel T, Evans PC, Francis SE (2018). "Dietary Docosahexaenoic Acid Reduces Oscillatory Wall Shear Stress, Atherosclerosis, and Hypertension, Most Likely Mediated via an IL-1-Mediated Mechanism". J Am Heart Assoc 7 (13) .
  2. Moran C, Scotto di Palumbo A, Bramham J, Moran A, Rooney B, De Vito G, Egan B (2018). "Effects of a Six-Month Multi-Ingredient Nutrition Supplement Intervention of Omega-3 Polyunsaturated Fatty Acids, vitamin D, Resveratrol, and Whey Protein on Cognitive Function in Older Adults: A Randomised, Double-Blind, Controlled Trial". J Prev Alzheimers Dis 5 (3): 175-83 .

Nexus interni