Latinitas nondum censa

Physiologie du goût

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Frontispicium (cum effigie auctoris) et titulus editionis 1848 Physiologie du goût

Physiologie du goût (titulus Francogallicus, scilicet "Physiologia gustús") est liber de gastronomia et de re coquinaria ab Ioanne Anthelmo Brillat-Savarin scriptus et anno 1826 sine auctoris nomine divulgatus,[1] auctore mox morituro. Saepe Francogallice reimpressus et in multas linguas versus est.

Inter aphorismos viginti ad caput libri positos saepius citatur quartum decimum, videlicet Un dessert sans fromage est une belle à qui il manque un œil (sit Latine "mensae secundae sine caseo sunt puella pulchra oculo carente").

Ante praefationem recitatur dialogus "professoris", i.e. auctoris, cum "amico" (filiolo Anthelmo Richerand). Huic dialogo subiungitur biographia huius ipsius aliorumque eruditorum Bellicensium. Richerand praefationem contribuit editioni postumo Physiologie du goût anno 1839 divulgatae, cui editioni praefingitur nomen auctoris. Ad eandem editionem additur commentatio Honorati de Balzac titulo Traité des excitants modernes.

Convivae et amici varii auctoris in textu Physiologiae commemorantur, inter quos Richerand chirurgus, Greffulhe[fr] argentarius.

Editiones et versiones selectae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "1826" ad pedem tituli editionis primae; mense Decembri 1825 secundum fr:wiki

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Recensiones fere coaevi
  • Marquis de Cussy, "Observations sur quelques parties de la Physiologie du goût de feu le professeur Brillat-Savarin" in Les Classiques de la table (3a ed. 1845) pp. 280-283
  • C. F. A. Fayot, "Observations sur la Physiologie du goût" in Justin Amero, ed., Les Classiques de la table (1855) vol. 1 pp. 338-341
  • Abraham Hayward, "Gastronomy and Gastronomers" in Quarterly Review vol. 44, 1835 (pp. 117-155 apud Google Books)
Eruditio recentior
  • Philippe C. Dubois, "Savarin/Balzac: du goût des excitants sur l'écriture moderne" in Nineteenth-Century French Studies vol. 33 (2004/2005) pp. 75-88
  • Priscilla Parkhurst Ferguson, Accounting for Taste: The Triumph of French Cuisine (Chicagi: University of Chicago Press, 2004) pp. 30-33 et alibi
  • Priscilla Parkhurst Ferguson, "Belly Talk: Gastronomie, gastrolâtrie, and gourmandise in the 19th century" in Dix-Neuf no. 1 (2003)
  • Stephen Mennell, All Manners of Food (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 267-270 et alibi
  • Robert S. Pirie, Richard Sennett, recensio versionis Mariae Fisher in New York Times (6 Februarii 1972)
  • Joshua Wilner, "Economies of Excess in Brillat-Savarin, Balzac, and Baudelaire" in Romantic Gastronomies (University of Maryland, 2007)