Uluru

E Vicipaedia
Uluru occasu solis visum.
Uluru occasu solis visum.
Conformationes saxosae apud Uluru.
Arbores apud radices monolithi.

Uluru, vel Ayers Rock, est magna tofi conformatio in australi Territorii Septentrionalis parte in Media Australia, quae ad occidentem et regionem australem urbis Alice Springs iacet. Uluru et Kata Tjuta (Anglice: The Olgas) sunt maiores in vivario Uluru-Kata Tjuta National Park proprietates. Uluru est sacrum Pitiantiatiaris et Yankunytiatiaris, indigenis loci. Adsunt in vivario fontes, stagna, speluncae, imagines super saxis pictae. Uluru situs hereditatis mundi a Consociatione Nationum nominatur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Pitiantiatiarae loci lapidem appellant Uluṟu (IPA uluɻu), verbo quod in sua lingua (lingua Pitiantiatiara) nihil significat, sed adhibitum est nomen familiae loci a senissimis Ulurus possessoribus usitatis (Isaacs 1980:40–41).

Die 19 Iulii 1873, Gulielmus Gosse metator Uluru primum contigit, quod nominavit Ayers Rock honoris causa Henrici Ayers Equitis, secretarii praecipui Australiae Australis. Postea, ambo nomina adhibentur, sed Ayers Rock fuit nomen usitatissime ab externis ad annos recentes adhibitum. Anno 1993 sancta est ratio nominationis binarii, quae sinit ut nomina publica ex nominibus aboriginalibus et Anglicis constent.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]