Twyla Tharp

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Twyla Tharp anno 2004.

Twyla Tharp ([ˈtwaɪlə θɑrp]) (nata Portlandiae Indianae die 1 Iulii 1941) est saltatrix, choreographus et scriptrix Americana, quae Novi Eboraci in urbe habitat et laborat. Anno 1966, Twyla Tharp Dance, proprium gregem saltatorium, formavit, cuius opera musica classica, iaz, et musica populari hodierna utuntur.

Ab anno 1971 ad 1988, Twyla Tharp Dance iter circa mundum identidem faciebat, opera propria agens. Anno 1973, Tharp choreographiam Deuce Coupe, musicae gregis The Beach Boys dicatam, pro Joffrey Ballet excogitavit; quae putatur prima ballatio transitoria.[1] Tharp deinde choregraphiam ballationis Push Comes to Shove (1976) fecit, Michaele Baryshnikov primas partes agente, quae optimum ballationis transitoriae exemplum nunc habetur.

Grex Twyla Tharp Dance cum Theatro Ballationis Americanae anno 1988 confusus est, ex quo tempore novus grex primas actiones mundanas operum Tharpianorum sedecim edidit.

Tharp est filia Lucille et Gulielmi Tharp.[2] Ex Twila Thornburg, "Principissa Porcorum" octogesimi noni annuarum Nundinarum Muncianarum urbis Muncie Indianae appellatur.

Opera scripta[recensere | fontem recensere]

  • Tharp, Twyla. 1992. Push Comes to Shove. Bantam Books. ISBN 0553073060.
  • Tharp, Twyla. 2006. The Creative Habit: Learn it and use it for life. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0743235274.
  • Tharp, Twyla. 2013. The Collaborative Habit: Learn it and use it for life. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 1416576517.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice crossover, scilicet inter musicam et saltationem classicam et popularem.
  2. "Twyla Tharp". Biography.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kourlas, Gia. 2012. Tharp’s New Tale, Woven In Dance. The New York Times, 3 Februarii. Textus interretialis.
  • Kourlas, Gia. 2015. Twyla Tharp’s 50 Years of Forward Movement. The New York Times, 4 Aprilis. Textus interretialis.
  • Parish, James Robert. 2005. Twyla Tharp: dancer and choreographer. Novi Eboraci: Ferguson. ISBN 0816058288.
  • Seibert, Brian. 2012. Toe Shoes that Carry a Princess to Victory. The New York Times, 12 Februarii.
  • Siegel, Marcia B. 2006. Howling Near Heaven: Twyla Tharp and the Reinvention of Modern Dance. Novi Eboraci: St. Martins Press. ISBN 0312232942. ISBN 9780312232948.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]