Jump to content

Turris Stampensis

Coordinata: 48°26′1″N 2°9′30″E / 48.43361°N 2.15833°E / 48.43361; 2.15833
E Vicipaedia
Turris Magna Stampensis (anno 2007)

Turris dominicalis, immo regalis, quae sub Antiquo Regimine vocabatur Turris Magna Stampensis (Grosse Tour d'Estampes), hodie sola superest ex veteri castello regio, cuius pars princeps erat, in editiori loco supra urbem Stampas ab initio munitas, in praefectura Exonae. Nunc autem vulgo, inde a saeculo XIX, Turris Guinetae (Tour de Guinette) appellatur, ab antiqua villa rustica cui proxima erat.

Dux Ioannes Bituricensis ante urbem, castellum et Turrim Stampensem (codex pictus, qui inscribitur Horae divitissimae Ducis Bituricensis, inter annos 1412 et 1416 compositus).

Primum castellum sub regno Roberti II Pii ad occidentem ecclesiae collegiatae Sanctae Mariae exstructum est. At vero arx quae nunc cernitur saeculo XII (circa annum 1140) iussu Ludovici VII Iunior aedificata est. In fine eiusdem saeculi Philippus II Augustus murum quadratum cum ponte, deinde alteram munitionem extruxit. Ab anno 1201 usque ad 1213, arx exsilii sedes fuit reginae Ingeburgis Daniae.

Die 16 mensis Ianuarii 1358, Angli urbem et castellum occupaverunt, quae statim a Carolo V Sapiente recepta sunt. Die 28 mensis Ianuarii 1388 Ioannes de Bituria donum dedit fratri suo Philippo II Burgundiae cognomento Audaci. Die 15 mensis Decembris 1411, urbs et castellum a Ioanne Intrepido obsessa sunt atque ducatus Burgundiae accesserunt. Circa annum 1416 castellum exemplar factum est libri precum qui Horae divitissimi ducis Bituricensis appellantur.

A die 19 usque ad diem 31 mensis Iulii 1465 Carolus Audax in castello commoratus est post pugnam apud Montem Lehericum (Francogallice Montlhéry). Anno 1513 Anna Britanniae ibi mansit, anno 1516 Claudia Franciae successit. Die 13 Decembris 1562 castellum a Ludovico I Borbonio Condaeo captum est et die 2 Ianuarii 1563 solum liberatum. Anno 1589 Henricus IV incolas permisit castellum demoliri ad lapides adhibendos. Sola turris magna superstes mansit. Die 4 Maii 1652 turris magna iterum obsessa est.

Tempore Revolutionis Gallicae area turris Stampensis ut bonum nationale (hoc est confiscatum) auctione vendita est. Emptor reliqua aedificia delevit atque turrim in lapicidinam apertam convertit. Deinde relicta est usque ad Restitutio monarchiae Francicae. Anno 1821 Ludovicus Philippus Aurelianensis dux reliquias vendidit. Anno 1859 urbs Stampensis ruinas turris emit ut locus ambulationis fieret.

Turris Stampensis anno 1862 in indicem monumentorum historicorum relata est.

Hodie curia Stampensis, immo municipalis incuria, stipem publicam aperuit ad turrim instaurandam, propter inquinamentum ac columbas.

Castellum exstructum est in margine planitiei Hurepensis, quae planities Guinetae appellatur, urbem Stampas ab occidente et septentrione desuper prospiciens. Altitudine fere 100 metrorum situm, valles Luettae, Caluettae atque Iuvinae despicit, in clivo arduo 200 metrorum longitudinis et 25 metrorum declivis. Viam regalem a Lutetia ad Aurelianum, quasi spinam dorsi ditionis regiae, in valle Iuvinae ductam, quae sub ipsis arcis radicibus transit, olim continebat.

Geologia loci, a Henrico Hureau de Senarmont explorata, ostendit ordinem stratorum: triginta metra harenosa, duo metra caementorum, viginti tres metra argillae caeruleae, viginti quattuor metra calcis argillosae, quattuor metra saxi arenarii atque denique viginti tres metra margae.

Turris hodie in extremo vici habitationum Guinetae sita est, supra viam ferream et stationem Stampensem.

Planimetria castri Stampensis (restitutio 1873)

Turris magna Stampensis a Ludovico VII circa annum 1150 exstructa est, 72 metrorum diametro, forma trifolii quadrilobi, cuius quisque lobus 7 metra in diametro et 36 metra in altitudine metitur. In medio puteus effossus erat. Turris magna in centro areae sita erat, quam prima munitio quadrata 54 metrorum lateris cingebat, quattuor turribus angulorum defensa. Porta in angulo austro-orientali patebat, quae ponte levatorio aditum praebebat.

Prima bassa curia hanc munitionem circumdabat, clausam altera murali quadrata 90 metrorum lateris, quattuor turribus defensam. Puteus alter ad occidentem areae effossus erat. In hoc muro ad septentrionem-orientem capella sancto Laurentio dicata (36 × 18 metra) adhaerebat, ad meridiem-occidentem corpus habitationis. In secunda bassa curia, tertia munitio circumdata, erant ad occidentem tres domus, ad orientem porticus in muro posita unde urbs infra conspici poterat, et ad septentrionem-occidentem quattuor panetariae.

Secunda bassa curia claudebatur munitione fere hexagona. Ad septentrionem-occidentem murus 160 metrorum extentus est, ad septentrionem 180, ad meridiem-orientem 140. Ad meridiem propugnaculum rectangulum (54 × 36 metra), tribus turribus defensum, adiiciebatur. Duae portae pontibus levatoriis patebant: altera ad septentrionem-orientem, Porta Stampensis dicta, altera ad septentrionem-occidentem, Porta Durdani. Hae a bassa curia duabus portis interioribus separabantur et area honoris coniunctae erant. Quattuor turres angulis ultimae munitionis adpositae erant. Fossa systema defensionis complebat. Clivus locus arduus maiestatem castello tribuebat, tribus munitionibus in gradibus apparentibus.

Elevatio turris magnae Stampensis (restitutum anno 1861)

Ad turrim magnam accessus erat per posterulam ad meridiem sitam, quae ad vestibulum ducebat. Inde patebat foramen defensivum sive assomorium: oppugnatores si penetrabant recta praecipitabantur in foveam 4 metrorum altitudinis. Ad hanc per scalas in muro inclusas descendebatur.

Prima cella subterranea 10 metrorum diametro puteum et latrinas habebat. Parietes (5 metrorum crassitudinis) tribus fenestellis militaribus perforati erant. Inde ascensus ad primum tabulatum per scalas in muro inclusas ducebat. Hoc primum tabulatum, sala custodum (10 metrorum diametro), singulos lobos fenestra militari habebat, cum latrinis et aditu ad puteum.

Secundum tabulatum per scalas cochleatas aditur, quae in porticum trium fenestrarum ducunt. Porticus antecedebat aulam sollemnem (12 metrorum diametro). Lobus septentrionalis-occidentalis una fenestra patebat, lobi meridionalis-occidentalis et septentrionalis-orientalis binae fenestrae singulae alcovas illustrabant. Alcovae duos caminos claudebant. In recessu meridionali-occidentali labellum erat, in muro orientali latrinae. Aula fornice cruciato 10 metrorum altitudine tecta erat, quattuor columnis sustentata; duo arcus transversi tectum supra lobos fulciebant.

Tertium tabulatum contignatio suprema erat. Accessus per scalas cochleatas in fornice positas fiebat, sub tecto conico (poivrière) operto. Hoc tabulatum quattuor tribunalia parietibus ligneis habebat. Tectum principale totum aedificium cooperiebat, binas caminas perforans; duo additamenta rotunda lobos septentrionalem et meridionalem coronabant; scala cochleata ad contignationem summam in fastigio conspicua erat.

Turris Stampensis per historiam suam fuit sedes coacta nonnullorum personarum illustrium, inter quas non solum reginae Ingeburgis Daniae, sed etiam quaedam Gilleta Merciaria, uxor Pauli de Limbourg (illuminationum auctor operis Horae divitissimae Ducis Bituricensis). Puella, aetatis tantum octo annorum, in turrim Stampensem incarcerata est rogatu Pauli de Limbourg. Familia puellae, mercatores divites Bituricenses, huic coniugio non consensit, quod Ioannes de Bituria voluerat ad prosperitatem illuminatoris sui praedilecti firmandam. Paulus de Limbourg puellam duxit uxorem cum illa duodecim annorum esset, ipse vero viginti quattuor.

Ennius Morricone, anno 1976, ibi fecit concentum ab orchestra sua symphonica datum in honorem pugnantium Belli Orbis Terrarum Secundi.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]