Turris Sancti Iacobi (Arnstadium)

E Vicipaedia
Sancti Iacobi turris, Arnstadii

Ecclesia Sancti Iacobi, in territorio Ried (=area paludosa) erecta, inter multas Arnstadii ecclesias numerabatur.

Historia usque Reformationem[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae illius prima mentio anno 1369 fuit, cum sub patrocinio Sancti Laurentii esse diceretur. Propterea quod semitis peregrinatoriis ad sepulchrum Sancti Iacobi in Hispaniam finitima erat, nomen mutaverunt.

Reformatione peracta[recensere | fontem recensere]

Post a hominibus politicis Reformationem in regione Arnstadiensi introductam parochia haec Iabolita est et aedes ad fines saeculares usurpabatur. Saeculo XVII demolitio facta est: tegulis ad reconstruendam Ecclesiam Sancti Bonifatii, cui incendium finem fecerat, usi sunt. Attamen usque hodie turris elegans exstat quae cum aliis magni momenti aedificiis, inter quae Porta Ried vicina, urbis imaginem pulchre adumbrat.

Campanularum ludus[recensere | fontem recensere]

Praetereuntes quotidie campanularum ludo in turri instructo laetificantur admirantes mediaevalium architectorum ingenium quod turris forma etiam nunc demonstrat.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]