Turricula (architectura)

E Vicipaedia
Turricula (illuminata) adiuncta turri in aedificio baroniali Scotiae.
Turriculae ex aedificii angulis prodientes anconibus sustentae in Castello Newark Glasgoviae.

Turricula in architectura est parva turris quae ex muro aedificii sicut castellum mediaevale prodit. Olim adhibitae sunt sicut pugnacula de quo moenia iacientia defendatur. Postea autem cum usus castrensis relictus sit, adhibentur turriculae ut ornata aedificii, sicut in stilo baronialis Scottico.

Turriculas et turres simul in aedificio usurpari possunt; nec magnitudine nec altitudine inter se distinctis turriculae autem ab turri distinguuntur modo quia prodiuntur in aerem ab angulis aedificii quamquam turris continuat ad solum. Turriculae in aerem prodientes saepe necessario anconibus sustinentur.

Nexus interni

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!