Turcestania
Turcestania[1] vel Turkestania[2] (a Persico ترکستان, Torkestân, 'terra Turcorum') est nomen regionis historicae in Asiae orientalis parte media. Primo Persae sic terram nominabant, quae ad boreorientem a Persia sita erat quamque gentes Turcicae incolebant. Ut fines latiores indicemus, Turcestania regio a mari Caspio et Uralibus australibus ad montes Altaicas et Sinas et a Siberia ad Persiam et Afganiam. Pars huius maior est haec, quae nunc Asia Media sensu strictiore nuncupatur, cum Kazachstania australi, Chirgisia, Uzbecia et Turcomannia; sed et Uiguristania haud raro 'Turcestania Sinensis' et 'Turcestania Orientalis' appellabatur, et nomen Turcestaniae Afganicae invenitur, id est Afganiae partis septentrionalis a Paropamiso ad Margum fluvium.
In Imperio Russico Asiae Mediae magna pars in territorium Turcestanicum coniuncta erat. In id tres regiones inclusae sunt, Iaxartensis, Maracandensis et Ferganensis; sed Turcestania sensu latiore et regionem Caspiam, et Septenpalatiensem, atque chanatus Chivensem et Bocharensem continebat. Post res novas Octobres "Res publica Sovietica Socialistica Turcestaniae" usque ad annum 1924 exsistebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 39°21′57″N 67°57′20″E • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |