Jump to content

Turania (regio)

E Vicipaedia
(Redirectum de Turan)
Irania et Turania

Turania[1][2][3] (Persice classice: توران Tūrān) vetus nomen fuit regionis Mediae Asiae, quae a populis Iranicis inhabitabatur.

Tur unus ex tribus filiis Fariduni erat. Faridun regnum suum inter filios suos divisit: Iraj Iraniam hereditavit et Tur Turaniam hereditavit.

Eſt autem ipſe ille Tur, nomine ex Turaniæ appellatione exſculpto, qui nunc Feriduno vulgo filius datur, quod ſimul ſub iſto nomine Sacarum populus ob rationes mox pandendas intelligitur. Nomen Tur vero ideo poſt eſt adeptus, quod poſteriorum Turaniæ regum, communem cum Iraniæ regibus ſtirpem habentium conditor fuerit, ad quem in Pſeudo-Zoroaſtreis ſæpius alluditur.[4]

Manotſchero, Iradſchi filio, regni commodis ita proſpicienti, vt in quauis prouincia, et vrbe praefectos conſtitueret, atque e Tigride et Euphrate ad terram irrigandam foſſas duceret, ab Afraſiabo, Turaniae rege, Turis, patris mortem vlturo, bellum infertur, ſed foedere icto, terris trans Gihonem ſitis Afraſiabo concedendis, regione autem cis Gihonem Manotſchero relicta, pax reſtituitur.[5]

Turci regionem postea invaserunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]