Tumultuatio rusticorum in Anglia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ricardus II die 13 Iunii 1381 cum hominbus seditiosis congreditur; pictura miniatura ex copia Chronicorum Ioannis Froissartii, annis 1470 edita

Tumultuatio rusticorum,[1] sive seditio Walteri Tyler,[2] fuit magna seditio rusticorum per Angliam anno 1381 facta. Tumultuationi variae fuerunt causae: perturbatio socialis a Magna Pestilentia annorum 1340 effecta, magna vectigalia pro Bello Centum Annorum a populo coacta, ac rectio Londiniensis inconstans. Proxima autem causa fuit interventus a publicano Ioanne Bampton in Essexia die 30 Maii 1381 factus. Cum tributum capitis in Brentwood exigere conatus est, rustici contra eum viribus responserunt, et tumultus per regionem orientalem meridiamque dispersus est. Non solum agricolae, sed etiam opifices et magistratus oppidanorum consurrexerunt, curiarum rotulos urentes et carceres aperientes. Seditiosi vectigalia minora, abolitionem servitutis, remotionemque magistratuum regiorum et iudiciorum quaerebant.

Grex rusticorum, excitatorum sermonibus Ioannis Ball, clerici novarum rerum cupidi, et a Waltero Tyler ductorum, ad Londinium processerunt. Eis obviam ierunt vicarii regis, qui infeliciter ei conati sunt persuadere, ut domum redderent. Rex Ricardus II, quattuordecim annos natus, se in Turrim Londiniensem recepit, sed plurimae copiae regiae erant peregre aut in Anglia septentrionali. Die 13 Iunii, seditiosi urbem intraverunt et cum multis urbanis carceres oppugnaverunt, hospitium Saveyam flammis destruxerunt, libros aedifcationesque Templi incenderunt, quemquam cum regio imperio coniunctum interfecerunt. Postridie Ricardus cum rusticis in Mile End congressus est et plurimis postulationibus assensus est, in his manumissio servorum. Interea seditiosi Turrim Londinensem intraverunt, cancellarium et thesaurarium, intus inventos, interficens.

Die 15 Iunii Ricardus ex urbe excessit, ut in loco Smithfield cum Tyler et rusticis congrederetur. Exarsit violentia, et turma regia Tyler intefecit. Dum Ricardus populum tranquillare conatur, Gulielmus Walworth praefectus Londiniensis copias in urbe congregavit ad rusticos dissipandos. Ricardus statim ordinem restituere coepit et dona seditiosibus antea donata rescidit. Seditio etiam se in Angliam orientalem pandit, ubi Universitas Cantabrigiensis oppugnata est et multi regii magistratus occisi sunt. Tumultus permansit donec Henricus le Despenser episcopus Norvicensis exercitum rusticum in proelio prope North Walsham die 25 aut 26 Iunii vicit. Motus ad septentrionem ad Eboracum, Petuariam, Scarburgumque panderunt, et ad occidentem usque ad Brugam Walteri, oppidum Somersetense. Ricardus quattuor milia militum ad ordinem restituendum collegit. Maxima pars ducum seditiosorum persecuta supplicium dedit; ad mensem Novembrem mille quingenti saltem rustici sunt interfecti.

Tumultuatio rusticorum late investigata est. Historici finis saeculi XIX antiquos collegerunt annales, quibus testimonia actorum iudicialium et archivorum oppidorum saeculo XX sunt addita. Interpretatio tumultús per annos mutata est. Olim res maximi momenti videbatur, sed hodierni scriptores eius effectum in societate et oeconomia annorum sequentium dubitant. Seditio quidem cursum Belli Centum Annorum mutavit, parliamenta posteriora deterrens ab ampliis vectigaliis a populo exigendis ut expeditiones in Francia solvant. Historia tumultús saepe a socialistis ut Gulielmo Morris commemoratur et symbolum potens apud Sinistram politicam manet, exempli gratia in disputationibus de exactione capitum Community Charge annis 1980 in Britannia habitis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chronicon Angliæ, ab anno domini 1328 usque ad annum 1388, auctore monacho quodam Sancti Albani, ed. Edward Maunde Thompson (Londinii: Longman, 1874), p. 285.
  2. Anglice Peasants' Revolt, sive Wat Tyler's Rebellion, sive Great Rising.