Tulips and Chimneys

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago poetae a se adumbrata circa 1920.

Tulips and Chimneys (Anglice, 'Tulipae et Camini') est congeries poematum ab E. E. Cummings compositorum, anno 1923 prolata, prima congeries solum poesi Cummings dicata. Sua poemata prius prolata sunt cum poematibus aliorum in congerie Eight Harvard Poets.

Congeries saepissime Tulips & Chimneys (signum & praeditus) appellatur, sed Thomas Seltzer, qui librum edendum curavit, poetae titulum neglexit, signum ad verbum and ('et') commutans.[1] Liber ad extremum prolata est una cum congerie simpliciter & appellata, primo poetae titulo praeditus.

Tulips and Chimneys vehementius dicit poemata "All in green went my love riding," "Thy fingers make early flowers of," "Buffalo Bill's,"[2] et "Puella Mea." Auctoris manuscriptum 152 poemata habuit, quorum solum 86 in hoc volumine apparuerunt; aliorum poematum, 41 deinde in XLI Poems, et residuum (cum 34 novis poematibus) privatim ab auctore in libro & anno 1925, prolata sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!