Tuilaepa Aiono Sailele Malielegaoi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tuilaepa Aiono Sailele Malielegaoi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Aprilis 1945; Lepa, Samoa
Patria: Samoa

Officium

Officium: Prime Minister of Samoa
Munus: oeconomus, archer, politicus

Consociatio

Factio: Human Rights Protection Party
Religio: Ecclesia Catholica Romana

Tuila'epa Lupesoliai Neioti Aiono Sa'ilele Malielegaoi (natus Lepa in oppido Upoluensi die 14 Aprilis 1945[1]) est politicus et oeconomus Samoanus qui munus primi ministri ab anno 1998 ad annum 2021 sustinuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Apud fratres Maristas[en] iuxta Apia in insula nativa in collegio Sancti Iosephi eruditus est. Deinde Aucopoli Novae Zelandiae Collegium Sancti Pauli frequentavit. In eadem urbe apud Universitatem Aucopolitanam eruditus, primus Samoanorum gradum magistri in rebus commercii ascendit. Parlamento Samoano ab anno 1980 legatus est. Minister a vectigalibus anno 1998 a Tofilau Eti Alesana primo ministro creatus est. Cui succedens ipse a die 23 Novembris 1998, primus minister usque ad Iulium 2021 merebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud situm regiminis Samoani.