Tubulus renalis colligens

E Vicipaedia
Nephronis anatomia

In anatomia renum tubulus renalis colligens vel brevius tubus collector est pars tubularis quae urinam e plurium nephronum tubulis contortis distalibus colligit atque per partem medullae sale maxime saturatam usque ad calycem renalem ducit. Tubi collectores apud mammalia maximi momenti sunt ad aquam sive in organismo retinendam sive ex organismo emittendam, ita ut volumen aquae in toto organismo sibi constans maneat. Nam illi tubi qui urinam dilutam (100 mOsm apud homines) recipiunt sine vasopressino impermeabiles sunt. Econtra si cellulae tubuli lumen cingentes vasopressinum (antidiureticum hormon) ligant aquaporinas (hoc est canales aquae permeabiles) membranae suae inserunt. Tum aqua sponte sua per osmosim, ut a liquore dilutiore ad liquorem saturatum (nam medulla renalis infima sale et urea saturata est), e tubulo collectore exit et in sanguinem remeat[1]. Osmolaritas urinae humanae usque ad 1200 mOsm condensari potestː tum aquà quam plurimà servatà substantiae inutiles per urinam parum dilutam excerni possunt. Ita per vasopressinum mammalia homoeostasem aquae moderantur. Rodentia quaedam in desertis aridis viventia (Dipodomys ordii) urinam usque ad 5500 mOsm saturare valent; ne bibere quidem eis necessarium estː aqua metabolica aut in cibis reperta utuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nielsen S., Chou C. L., Marples D., Christensen E. I., Kishore B. K., Knepper M. A. (Feb 1995). "Vasopressin increases water permeability of kidney collecting duct by inducing translocation of aquaporin-CD water channels to plasma membrane". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 92 (4): 1013-7 doi:10.1073/pnas.92.4.1013

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː cap. 12 et 13.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]