Latinitas nondum censa

Tsakhiagiin Elbegdorj

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tsakhiagiin Elbegdorj
Res apud Vicidata repertae:
Tsakhiagiin Elbegdorj: imago
Tsakhiagiin Elbegdorj: subscriptio
Nativitas: 30 Martii 1963; Zereg
Patria: Mongolia

Officium

Officium: President of Mongolia, Prime Minister of Mongolia
Munus: Politicus, Scriptor, diurnarius

Consociatio

Factio: Democratic Party

Memoria

Laurae: Champions of the Earth, Order of Prince Yaroslav the Wise, 1st class
Tsakhiagiin Elbegdorj qui nuper ad fundum Lacus Baical die 16 Iulii 2010 descenderat
Radulphus Castro (ad sinistram partem) et Tsakhiagiin Elbegdorj Moscuae commemorationem secundi belli mundani anno 2015 spectantes

Tsakhiagiin Elbegdorj vel litteris Cyrillicis Цахиагийн Элбэгдорж (ad Zereg natus die 8 Martii 1963) est politicus Mongoliae et a die 18 Iunii 2009 praeses patriae.

E familia pastorum migratorum ortus, filius Mongolyn Tsakhia qui contra Imperium Iaponicum militaverat, Elbegdorj iuvenis miles propter poëses suas bellicas ad Institutum Militare Polytechnicae Leopolitanae in Ucraina missus est ut arti diurnariae studeret. Inde reversus apud diarium militare Ulaan Od operam dedit. Anno 1990 diarium Ardchilal ("Democratia") condidit et direxit. Annis 1990, 1992, 1996, 2008 ad parlamentum electus est. Primus minister bis meruit, a die 23 Aprilis 1998 ad 9 Decembris eiusdem anni, rursusque a die 20 Augusti 2004 ad 13 Ianuarii 2006. Anno 2002 apud Scholam Regiminis Kennedy Universitatis Harvardianae gradum magistri adscendit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]