Trubczevscum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Trubczevscum
Res apud Vicidata repertae:
Trubczevscum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 52°35′0″N 33°46′0″E
Numerus incolarum: 14 001, 13 613
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q4464268

Geographia

Superficies: 14 chiliometrum quadratum

Trubczevscum[1] (Russice Трубчевск) est urbs in regione Branscensi Russiae. In ripis Desnae fluvii stat. Circa 13 milia incolarum (anno 2020) habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore antiquo Trubczevscum Trubeč, Trubež, Trubetsk nominabatur. Primo urbs in ripa Desnae alio loco, ubi nunc Kvetun' vicus, sita erat. Vsevolodus Sventoslai filius cognomine Taurus Turbidus[2], "Fabulae de expeditione Inguari" persona, Inguari frater, Trubczevsci dux erat. A saeculo XII Trubczevscum ducatus Trubczevscensis sui iuris caput erat. Anno 1240 a Mongolis ducatus captus est, anno 1356 ab Olgerdo magno duce Lituaniae, qui Demetrio filio suo Trubczevscum dedit. Ab hoc Demetrio gens principum Trubeckoj notissima originem cepit. Annis a 1503 ad 1609 Trubczevscum Moscuense erat, a 1609 usque ad 1644 Polonicum et a 1644 Russicum.

Museum Trubczevscense

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae Ruthenicae scriptores: exteri saeculi XVI..., ed. Adalbertus de Starczewski, vol. II, p. 74. (Textus apud Google Books)
  2. Russice Буй-Тур.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Trubczevscum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°35′0″N 33°46′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия