Triumphus Publii Cornelii Scipionis (201 a.C.n.)

E Vicipaedia
Tabulae pictae in triumpho ostentae, in serie "Triumphorum Caesaris" ab Andrea Mantegna depictae

Triumphus P. Cornelii Scipionis Africani de Carthagine anno 201 a.C.n. Romae actus est et ab Appiano in libro De bellis Punicis descriptus:

Iam vero Scipio, foedere icto, ex Africa totum exercitum deportavit in Italiam, urbemque triumphans ingressus est, illustriore pompa quam ante eam diem usus fuerat quisquam. Fuit autem forma triumphi qua etiamnunc utuntur Romani huiuscemodi. Coronati incedunt omnes. Praecedunt tubicines et plaustra onusta spoliis: traducuntur turres, captarum urbium simulacra; tabulaeque pictae quibus res gestae ad vivum exprimuntur; deinde aurum argentumque, tam rude quam signatum, et si quid est aliud generis eiusdem: tum coronae, imperatori ob virtutem datae a civitatibus aut a sociis aut ab ipso exercitu. Sequebantur deinceps boves candidi; post eos elephanti; mox Poenorum Numidarumque duces captivi. Ipsum imperatorem praecedunt lictores paludati et chorus citharistarum ac satyrorum, Etrusco modo cinctorum, coronisque aureis ornatorum; qui, similiter atque in Etruscorum pompis, incedunt ordine, cum cantu et tripudio: luditiones ipsi vocant: ideo, puto, quia Etrusci Lydorum coloni sunt. Horum in medio quidam, stolatus et purpuratus, ornatusque monilibus et torquibus aureis, varie atque varie gesticulatur ad movendum risum, tanquam insultans hostibus. Sequuntur deinceps qui suffitum faciunt. Mox ipse imperator invehitur curru picturis variegato, redimitus gemmata corona aurea: amictus autem more patrio toga purpurea aureis asteriscis intexta: manu gestat sceptrum eburneum et virgam lauream, quae apud Romanos semper symbolum est victoriae. Vehuntur eodem curru cognati, pueri virginesque, et funalibus equis insident adulescentes. Iuxta currum incedunt quicunque toto bello imperatori praesto fuerant scribae, apparitores, armigerique. Sequuntur milites, distincti per turmas ac cohortes, coronati omnes, laureasque manibus tenentes, et fortissimi quique praemia gestantes militaria. Hi alios es praefectis suis laudant, in alios cavillantur, quosdam vituperant. Locus est enim in triumpho oris libertati; et militibus quidlibet dicendi potestas. Ubi vero in Capitolium ascendit Scipio, finita pompa, amicos ex more ad convivium vocavit in templum. (Appianus, De rebus Punicis 65-66)

Andrea Mantegna hoc textu usus est ad triumphum Romanum recreandum in serie tabularum "Triumphi Caesaris" appellatarum.

in fictióne[recensere | fontem recensere]

triumphus áfricání énárrátus est in libró próditió rómae sanctiágí postículí.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • (Textus Appiani apud Google Books) (Graece, Latine)


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.