Triumphus Lucii Licinii Luculli (63 a.C.n.)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Triumphus Lucii Licinii Luculli anno 63 a.C.n. Romae celebratus est ob regem Mithridatem debellatum regnumque Ponti victum. Triumphus a Plutarcho breviter describitur in "Vita Luculli":

... πολλῇ δεήσει καὶ σπουδῇ μόλις ἔπεισαν τὸν δῆμον ἐπιτρέψαι θριαμβεῦσαι, οὐχ ὥσπερ ἔνιοι μήκει τε πομπῆς καὶ πλήθει τῶν κομιζομένων ἐκπληκτικὸν καὶ ὀχλώδη θρίαμβον, ἀλλὰ τοῖς μὲν ὅπλοις τῶν πολεμίων οὖσι παμπόλλοις καὶ τοῖς βασιλικοῖς μηχανήμασι τὸν Φλαμίνειον ἱππόδρομον διεκόσμησε· καὶ θέα τις ἦν αὐτὴ καθ´ ἑαυτὴν οὐκ εὐκαταφρόνητος· ἐν δὲ τῇ πομπῇ τῶν τε καταφράκτων ἱππέων ὀλίγοι καὶ τῶν δρεπανηφόρων ἁρμάτων δέκα παρῆλθον, ἑξήκοντα δὲ φίλοι καὶ στρατηγοὶ τῶν βασιλικῶν, μακραὶ δὲ χαλκέμβολοι νῆες ἑκατὸν καὶ δέκα ἅμα παρεκομίσθησαν, αὐτοῦ τε Μιθριδάτου χρύσεος ἑξάπους κολοσσός, καὶ θυρεός τις διάλιθος, καὶ φορήματα εἴκοσι μὲν ἀργυρῶν σκευῶν, χρυσῶν δ´ ἐκπωμάτων καὶ ὅπλων καὶ νομίσματος δύο καὶ τριάκοντα. ταῦτα μὲν οὖν ἄνδρες παρεκόμιζον· ἡμίονοι δ´ ὀκτὼ κλίνας χρυσᾶς ἔφερον, ἓξ δὲ καὶ πεντήκοντα κεχωνευμένον ἀργύριον, ἄλλοι δ´ ἑκατὸν ἑπτὰ νομίσματος {καὶ} ἀργυροῦ μικρῷ τινι δεούσας ἑβδομήκοντα καὶ διακοσίας μυριάδας. ἐν δὲ δέλτοις ἀναγραφαὶ τῶν ἤδη δεδομένων χρημάτων ὑπ´ αὐτοῦ Πομπηίῳ πρὸς τὸν πειρατικὸν πόλεμον καὶ τοῖς ἐπὶ τοῦ δημοσίου ταμείου, καὶ χωρὶς ὅτι στρατιώτης ἕκαστος ἐνακοσίας καὶ πεντήκοντα δραχμὰς ἔλαβεν. ἐπὶ τούτοις τήν τε πόλιν εἱστίασε λαμπρῶς καὶ τὰς περιοικίδας κώμας, ἃς οὐΐκους καλοῦσι.
... multis precibus enixoque studio populum ad decernendum ei triumphum adegerunt. Fuit is Luculli triumphus, non, ut aliorum, longa pompa eorumque quae inveherentur multitudine stupendus et amplus, sed armis hostium, quorum erat ingens copia, regiisque machinis Flamininum Circum exornavit, quod ipsum vel solum spectaculum haud parum splendoris habuit; in pompa autem non ita multi equites cataphracti, decemque currus falcati ducti, ad haec sexaginta regii amici atque duces, naves longae aereis rostris aptae centum et decem translatae sunt, praeterea Mithridatis colossus aureus sex pedes longus, clipeus gemmatus, item decem argenteorum poculorum feretra, aureorum, armorumque et nomismatis triginta duo. Haec viri gestabant. Muli porro octo lectos aureos portabant, quinquaginta et sex argento infecto onusti incedebant, alii centum et decem nomisma argenteum cuius summa fuit circiter centies et octies sestertium. In tabulis signata erat summa pecuniae quam ad bellum Piraticum gerendum Pompeio dederat, et quam in aerarium publicum intulerat, et seorsum dati militibus singulis nongeni quinquageni denarii. Post haec et civibus epulum splendidum et vici circumiacentibus praebuit (Plutarchus, "Vita Luculli" 37: versio Th. Doehner)

De vinis in tali epulo datis sic Varro scripsit, a Plinio citatus:

Quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa, M. Varro his verbis tradit: "L. Lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia, milia cadum congiarium divisit amplius centum" (Plinius, Naturalis historia 14.96).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.