Latinitas nondum censa

Triumphus Lucii Cornelii Sullae (81 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"L SVLL IMPER ITERVM". Nummus militaris 84/83 a.C.n. Sullam bis imperatorem acclamatum referens

Triumphus Lucii Cornelii Sullae anno 81 a.C.n. Romae celebratus est ob res in Asia Minore a Sulla restitutas regemque Mithridatem inter limites regni sui confinitum. Triumphus a Plutarcho breviter describitur in "Vita Sullae":

῾Ο μέντοι θρίαμβος αὐτοῦ τῇ πολυτελείᾳ καὶ καινότητι τῶν βασιλικῶν λαφύρων σοβαρὸς γενόμενος μείζονα κόσμον ἔσχε καὶ καλὸν θέαμα τοὺς φυγάδας. οἱ γὰρ ἐνδοξότατοι καὶ δυνατώτατοι τῶν πολιτῶν ἐστεφανωμένοι παρείποντο, σωτῆρα καὶ πατέρα τὸν Σύλλαν ἀποκαλοῦντες, ἅτε δὴ δι’ ἐκεῖνον εἰς τὴν πατρίδα κατιόντες καὶ κομιζόμενοι παῖδας καὶ γυναῖκας. ἤδη δὲ συνῃρημένων ἁπάντων, ἀπολογισμὸν ἐν ἐκκλησίᾳ τῶν πράξεων ποιούμενος οὐκ ἐλάσσονι σπουδῇ τὰς εὐτυχίας ἢ τὰς ἀνδραγαθίας κατηριθμεῖτο, καὶ πέρας ἐκέλευσεν ἑαυτὸν ἐπὶ τούτοις Εὐτυχῆ προσαγορεύεσθαι· τοῦτο γὰρ ὁ Φῆλιξ μάλιστα βούλεται δηλοῦν.
Triumphus eius cum magnifico sumptu et raro aspectu regiorum spoliorum erat splendidus, plus tamen dignitatis habuit et pulchrius spectaculum praebuit propter exsules. Nobilissimi enim et potentissimi civium sertis redimiti currum sequebantur, servatorem et parentem Sullam vocantes, quippe cuius opera in patriam redirent uxoresque et liberos reciperent. Omnibus celerrime confectis, rerum gestarum rationes in foro edens, haud minori diligentia fortunae quam virtutis opera recensuit et ad extremum ob tam prosperos eventus Felicem se cognominari iussit. (Plutarchus, Vita Sullae 34.1-3: versio Th. Doehner)

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.