Triumphus Lucii Aemilii Paulli (167 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
No. 1, "tabulae pictae" e serie imaginum de triumphis Caesaris ab Andrea Mantegna pictarum
No. 3, "tropaea et spolia" ex eadem serie tabularum
No. 7, "captivi" ex eadem serie tabularum

Triumphus Lucii Aemilii Paulli alter anno 167 a.C.n. celebratus est a L. Paullo ob victoriam suam de Macedonibus et rege Perseo. Triumphus per tres dies actus curiose a Plutarcho in "Vita Aemilii Paulli" describitur; qua descriptione ut censetur Andreas Mantegna usus est ad creandum seriem tabularum pictarum de triumphis Caesaris.

Hac oratione ita repressam militum audaciam animosque mutatos tradunt, ut omnes tribus Aemilio triumphum decreverint. Eum hoc modo ductum accepimus. Populus in circis (id est equestribus theatris), foro, aliisque locis, unde triumphi pompa cerni posset, fixis tabulatis, de illis spectabant, pura veste induti. Omnia templa aperta sertis atque suffitibus implebantur. Lictores multi apparitoresque multitudinem in publicum se tumultuose ingerentem submovebant, viasque apertas et vacuas praestabant. Pompa autem ipsius triumphi sic erat instituta ut tribus diebus perageretur.
Prima dies vix suo spectaculo suffecit: inferebantur bigis ducentis ac quinquaginta statuae captivae, tabulae pictae et colossi cum magna spectantium admiratione.
Secunda die invecta sunt multis curribus arma de Macedonicis lecta pulcherrima sumptuque maximo facta, aere ferroque recens politis fulgentia, ac de industria inter se composita et congesta, ut casu ita coacervata viderentur; galeae enim clipeis, thoraces ocreis, tum Cretenses peltae, Thraciae cetrae, pharetrae frenis permixtae iacebant, atque inter haec omnia gladiinudi prominebant sarissaeque iuxta fixae erant, armis ipsis modice fixato vinculo nexis, ut mutuo inter vehendum colliderentur, sonumve asperum et terribilem ederent, ac victa etiam non sine horrore spectarentur. Currus quibus arma vehebantur, vasa septingenta ac quinquaginta, trium talentorum singula capacia, sequebantur; in his argenteum nomisma inferebatur a virorum tribus milibus, quaternis unum vas subeuntibus. Alii autem crateras argenteas, pocula facta, pateras, calicesque gestabant, ut singula, rara magnitudine et crassitudine celaturae, commode spectari possent.
Tertia die summo mane tubicines intraverunt, non itineribus aut pompis accommodatum carmen sed classicum canentes quo pugnantes Romani inter se acuunt et impellunt. Hos subsecuti sunt tauri centum viginti altiles, aurati cornua, mitrisque et sertis ornati: ducebant eos iuvenes ad sacrificium, cincti limo, iuxtaque pueri pateras ad libandum argenteas aureasque ferentes. Post hos eodem quo argenteum modo aureum nomisma portabatur in vasa trium talentorum capacia distributum: vasa erant septem et septuaginta. His subibant qui sacram pateram gestabant quam ex decem auri talentis, gemmis undique insertis, Aemilius fieri curaverat: ac cum his, qui Antigonidas, Seleucidas, Thericleas reliquaque aurea vasa quibus in cena uti solitus erat Perseus ostentabant. His succedebat Persei currus et arma, iisque diadema impositum.
Parvo post intervallo iam liberi regis captivi ducebantur cum magna alitorum, praeceptorum, paedagogorumque caterva, plorantium, manosque ad inspectantes tendentium ... Ipse post liberos Perseus incedebat pullo amictu crepidisque Macedonicis, prae malorum mole ad omnia stupens menteque alienato similis. Comitabatur hunc turba amicorum et familiarium ... Secundum hos aureae coronae quadringentae inferebantur, quas victoriam gratulandi causa urbes Aemilio per legatos miserant.
Inde ipse Aemilius curru ornatissimo invectus est ... amictus erat purpuram auro intertextam, dextra frondem lauri tenebat. Totus exercitus lauro coronatus centuriatim ac per manipulos divisus currum imperatoris sequebatur, canebantque cum patria quaedam carmina, risu salibusque admixtis, tum paeanas de victoria et rebus gestis Aemilii (Plutarchus, "Vita Aemilii Paulli" 32-34).

Paullo postea, anno 166 a.C.n. ineunte, celebrati sunt triumphi Lucii Anicii Galli et Cn. Octavii, qui iuxta L. Aemilium Paullum bellum gesserant.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.