Triumphus Claudii

E Vicipaedia

Triumphus Claudii, scilicet Claudii principis, de Britannis anno 44[1] celebrata est. De quo triumpho Suetonius in "vita Divi Claudii" haec refert:

Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulum arbitraretur velletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Divum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas[2] ... Sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphavitque maximo apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus provinciarum permisit, verum etiam exulibus quibusdam; atque inter hostilia spolia navalem coronam fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. Currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in veste palmata, quod eum honorem iteraverat (Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 17).[3]

De loco invasionis quaestiones scientificae multae exortae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "In the following year" [i.e. "anno insequenti", parte Britanniae anno 43 devicta]: Barrett (1991)
  2. "Transfugae", a Caligula non redditi, fuerunt Adminius Cunobelini regis filius sociique eius (Suetonius, De vita Caesarum "Caligula" 44)
  3. Conversionem Adolphi Stahr in Theodiscum idioma, si vis, potueris invenire hic

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]