Jump to content

Triumphi Gnaei Pompei Magni

E Vicipaedia

Triumphi Gnaei Pompei Magni ita a Velleio Paterculo enumerantur: "Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae."[1]

Triumphus primus "ex Africa" die 12 Martii 79 a.C.n. celebratus est.

Triumphus alter "ex Hispania" die 31 Decembris 71 a.C.n. celebratus est.

Triumphus tertius "ex Asia, Ponto, Armenia, Paphlagonia, Cappadocia, Cilicia, Syria, Scythibus, Iudaeis, Albania et piratibus" diebus 28 et 29 Septembris 61 a.C.n. celebratus est. Hoc triumpho Pompeius ebenum ostendit.[2] Triumphus brevissime a Velleio describitur:

In urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit. Absente Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit.[3]

Nexus interni

  1. Velleius Paterculus, Historiae 2.40.4
  2. Plinius, Naturalis historia 12.20
  3. Velleius Paterculus, Historiae 2.40.3 Cf. Dio Cassius XXXVII.21. Plutarchus, Pompeius, 45.7.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.