Jump to content

Tritium (chemia)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Tritium (discretiva).
Atomus tritii pulchris coloribus pictus.

Tritium (e Graeco τρίτος ‘tertius’, nota 3
1
H
aut T) est isotopus radiactivus hydrogenii elementi uno protone et duobus neutronibus in nucleo. Ita massam triplicem praebet quam hydrogenium commune, i.e. protium (1
1
H
). Vix anno 1934 a chemista Ernesto Rutherford, Marco Oliphant et Paulo Herteck e fusione deuterii inventum est, quia et in universo et in tellure rarissimum est (1 pro 1018 atomis hydrogenii). Plerumque in moleculis dihydrogenii versatur. Rutherford tritium invenit duobus deuterii nucleis fusis secundum reactionem: D + D → T + H. Hodie minus rarum est quia in reactris nuclearibus creatur.[1]

Atomi tritii particulas beta (electrones) emittunt atque paulatim in helium-3 mutantur, semivitā duodecim annorum et triente. Helium fit secundum reactionem infrascriptam:

3
1
H
3
2
He
+ 0
-1
e.

Aquae quoque incorporatur tritium quae tunc aqua tritiata(en) dicitur. Illane aqua saluti nocere possit disputatur.[2]

Nexus interni

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tritium spectant.