Manatus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Trichechidae)
Trichechus manatus

Classis : Mammalia 
Infraclassis : Eutheria 
Ordo : Sirenia 
Familia : Trichechidae 
Gill, 1872
Genus : Trichechus 
Linnaeus, 1758

Manatus (-i, m.), vulgo saepe bos marina appellatus, est quaelibet e tribus vel quattuor speciebus mammalium generis Trichechi. Omnes sunt magna animalia aquatica familiae Trichechidarum, quae a dugongidis formis cranii et caudae discrepant; caudae manatorum remiformae, dum dugongidarum bifurcae sunt. Omnia herbivora sunt, plerumque temporis in aquis brevibus carpentes.

Manati in oris paludosis brevibusque Americae Septentrionalis, Centralis, et Meridionalis habitant, atque in Mari Caribbeano.

Una species (Trichechus senegalensis) oram occidentalem Africae inhabitat, altera (Trichechus inunguis) orientalem Americae Meridionalis oram, et tertia (Trichechus manatus) insulas Caribbeanas. Sunt qui manatum Floridensem imputent ut species propria esse, sed SITI eum imputat ut subspecies T. manati, et hoc nunc usuale est.

Potest usque ad 4.5 metra longe attinere, et vivit et in aquis salsis et dulcibus. Olim capti sunt pro oleo et carne, sed nunc a legibus protecti sunt.

Manatus Indiae Orientalis species periclitata est. Tamen nullos praedatores naturales habet, expansio humana in paludes orarias habitationem naturalem deminuit, et multos manatos helicae navigii automatarii iniuriantur. Saepe manati piscatoria—hamos, pondera metallica—edunt dum carpentes. Hae res non videntur nocere manatos, praeter linum vel filum, quae possunt systema digestivum sufflaminare, et lente animal necare.

Manati saepe prope ergasteria energiae congregant, quae aquas fovent. Nunc in his fontibus teporis nituntur, et propterea migrare ad aquas formas liquerunt. Nuper, hae ergasteria claudens, ministerium Americanum ferarum pisciumque U.S. Fish and Wildlife Service conatur viam tepefaciendi aquam pro manatis invenire.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Trichechum spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Trichechum" apud Vicispecies.

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.