Jump to content

Transsubstantiatio

E Vicipaedia

Transsubstantiatio seu transubstantiatio[1] ut notio philosophica, est supernaturalis mutatio alicuius substantiae in aliam.

Ecclesia Catholica

[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica de more vocabulo transsubstantiationis utitur, ut rite explicet illud quod fit in missa: mutatio sive conversio totius substantiae panis et totius substantiae vini in hostiae substantiam corporis et sanguinis Christi per Eucharistiam.[2] Querelas theologicas de transsubstantiatione participavit e.g. Ratherius Veronensis.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Orthographia singulā s aliquando etiam invenitur. Sed cfr. ratio Quintiliani: “illa quoque servanda discrīmina, ut “ex” praepositiōnem sī verbum sequerētur “spectō”, adjectā secundae syllabae ‘s’ litterā, sī “pectō”, remōtā scrīberēmus.”
  2. Concilium Tridentinum, sessio 13, cap.4: : "[...] denuo Sancta haec synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Ch<risti> D<omini> N<ostri> et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius, quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica ecclesia transsubstantiatio est appellata." Vide etiam Wilfried Apfalter, Science, Law, and Transubstantiation. Theology and Science 22/1 (2024), pp. 172–183.
Theologi

Haec stipula ad theologiam Christianam spectat. Amplifica, si potes!